# De materiali medicina 575-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HIPPOMARATHRVM ALIVD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/575-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/575-2

HIPPOMARATHRVM ALIVD DIX Ippomarathrum aliud hoc est quod tradidit Diocles. folium habet an gulosum, atque longum. DAVCVS Aucus quae a nostris Gallica Pastinaca dicitur specie lauri. colore Croci, radice nigra The ophrasto. Dauci quatuor nonnulli fecere genera. Dioscorides & Plinius tria persequumtur. probatissima in Creta. mox in Achaia. patresi & spartano agro & ubique in siccis. prio ri generi folia etiam hirsuta. Caulis rectus. Radice suauissimi gustus & odoris. Reliqua genera passim nascuntur terrenis collibus limitibusque, nec nisi pingui solo, foliis Coriandri. Caule cubitali capitulis orbiculatis saepe plurimis quam ternis. Radice lignosa & cum inaruerit superuacua, Semen Cumino simile: priotis Milio. album acre odoratum omnibus & feruens. secundum priore uehe mentius est, eoque parce sumi debet. tertium genus simile staphylino, semine oblongo radice dul ci. omnia haec & hyeme & aestate quadrupedi sunt itacta, nisi post abortus. Quidam ut Paulus & Galenus prior eo meminit, Oaucum nihil aliud esse uoluerunt quam Staphylinum syluestrem, quanquam uidetur a Dauco aliud genus esse Daucos herba cognominata apud Galenum duas Daucos seorsum indicantem. nisi quis librarios accuset, quod quae Galeni non sunt: adiecerint. Hippocrates Dau cum Aethiopicam laudat. DELPHINVM MAIVS DXI DELPHINVM MINVS DXII PYRETRVM DXIII Yretro depictum coloribus umbraculum, purpureo: Candido: luteo: porraceo ut scripsere quidam. Sunt qui hanc interpretentur quam uulgo rustici & olitores Draconem Acetarium uocant ut aliubi notaninius. omnino dissimilem eius quam Dioscorides hos iii capite demonsirat. sed aestimanda res tota diligentius.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
