# De materiali medicina 577.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 577.1 to 577.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/577.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/577.1

MELANTHION DXIX Elanthion quod & Melanspermon & Melanthe interi ab Hippocrate uocatur: & a Theo phrasto, ut Theodorus existimat, Anthemon siue Anthemion. Nigellam interpretatus quamquam anthemon omnino alia species est quam melanthion siue Git, siue ut Psalladius, Giddi: tam & Melanthemon Chamaemilon est. Melanion uero nigra uiola, optimum Git quam excitatissimi odoris & quam nigerrimum. Culices suffitu necat & muscas, succum eius largius sumenti uenenum esse mirari licet: cum semen ipsum inferiorem crustam panis cereali sapore condiat gratissime. ali ud omnino genus uidetur esse Git: quod in segetibus passim nasci cernitur: & Pseudomelanthi on uocari potest & Gitago. foliis fere porri oblongis. flore purpureo. semine ac toto frutice maius quam Melanthium nec odoratum. At uerum Git de quo praesens Dioscoridi mentio est: folium habet feniculi Senetionisue florem ceruleum. odor semini iocundus nec ubique prouenit. Hippocrates cyprium commendat. Alia est herba Melandryu. In segete pratisque nascens: albo flore odo rata, cuius cauliculum iocineri tritum ex uino uetere probabant. SILPHION DXX Ilphio id est laserpitio radix crassa multaque. Caulis annuus altitudine & crassitudine qua si ferulae. folium simile Apio: quod ineunte uere prosilit deciduumque est, eximium put gando & saginando pecori. Carne mirabilem in modum iocunda. folio amisso caulis emicat: qui omnibus modis paratus igni manditur, hominemque diebus quadraginta purgat omni uitio. Semen ei latum: foliaceum. succus duplex e scapo Caulias uocatus. e radice Rizias uilior ac putrescens. Radici cortex niger qui & detrahitur ad mercis adulteria. praeparatur uero suc cus admixto furfure aut farina, subinde concutiendo uas, quatenus ad maturitatem perducant, id est quatenus sudare desinat & colorem suum capiat. Ita in ueteratum a situ uendicant & carie Laser uocantes. perlucidior hic & purior a Radice: dilutiora caule: ob id farina inditur, ut coeat. na tum ferunt Silphium hymbre crasso & piceo, repite madefacta tellure circa Hesperidum hortos, Syrtinque maiorem septem annis ante oppidum Cyrenarum conditum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
