# De materiali medicina 582

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, DXLIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/582
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/582

foliis eius fo ris striatis, & ab angustiis in latitudinem paulatim se laxantibus calathi effigie resupinis per ambi tum labris, tenuique filo & semine stantibus in medio crocis: ita odor colorque duplex. alius calicis, alius staminis. differentia angusta. Raro duplex caulis in lilio. singulis caulibus lilia modo singula, modo plura sustinentur: quod & rarius est. pandit se uel detractum parenti etiam si tristius & exilius. lilio simile in Aegypti palustribus gignitur: sed foliis copiosis colore admodum uirentibus dispositis & quasi uno uersu conditis ad mulierum profluuia, & fracturas medicis quaesitum. Caerinthus de qua scribere distulimus & Rhitacem, siue ut Aristoteles Crithacem significat: quae & Sandaraca appellatur, & a Dioscoride Ceranthemos libro quinto ex arborum succo, gummi modo genita & uerno rore. unde Vernigini quoque uulgo nomen, de hac & in Propole non nihil diximus, Africi flatu minor, austri nigrior, aquilonibus melior & rubens. plurimum in Graecis nucibus apum cibo aptissima dum operantur: qui saepe inuenitur in fauorum inanitatibus sepositus amari saporis & humore plenus. Menecrates, Sed nemo praeter eum ut inquit Plinius, auctor est, Erithacem aut Cerinthum florem esse futurae mellationis in dicium. Est & Cerinthe quae uocatur herba propter apes serenda folio candido, incutuo, cubitalis capite concauo, mellis succum habente: cuius gramen Virgilius esse dixit ignobile. Quae nominum uicinitas fortasse Menecratem sefellit. nam & Aristoteles cerinthi florem ad hunc usum citat in libro de animalibus: quanquam i eo non Cerinthus, sed men dose scribitur calynthrus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
