# De materiali medicina 583

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PHALANGION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/583
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/583

POLIVM DLI Olium carnoso, ut alia multa, folio, uestibus interpositum arcet animalium nocentia. culices ab eo caprifiei modo generari Theophrastus scribit herba inclyta Hesiodi, & Mu saei laudibus ad omnia utilem praedicantium, & ad famam quoque dignitatis perungi, tractari, colique iubentium. folia eius mane candida. meridie purpurea. sole occidente cerulea spe ctari: quod quidem a Dioscoride Tripolii floribus ascribitur. Theophrastus certe modo Polium: modo Tripolium eandem uocauit herbam. Ideoque a Tripolio differre quidam negarunt. folia po lii canis hominis similia. a radice protinus, nunquam palmo altiora Plinius existimat. Quidam folia Thymi reddunt, nisi quod molliora sunt, & lanatiore canitie. nulla magis herba conuenit medicamento: quod Alexipharmacon uocant: in quod minore ut Galenus inquit: utimur. SCORDION DLII Cordion item scordotis Mithridati ascripta est: cuius depictam manu Crateias medicus uidit: magnitudine cubitali: ramosam foliis lanuginosis. Reperitur in Ponto, cam pis humidis, pinguibus. Est & alterius generis latioribus foliis, mentastro similis, alia es a Mithridate similiter inuenta: quam Mithridation uocant. huic folia inquit Plinius duo a radice acantho similia, caulis inter utraque susfinens roseum florem. hanc ipsam puto esse quam idem Plinius Chamaeropa uocauit libro sexto & uigesimo iis uerbis. Eosdem inquit effectus habet lateris doloribus Chamaerops myrteis circa caulem geminis foliis capitibus graeculae rosae.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
