# De materiali medicina 585.1-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 585.1 to 585.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/585.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/585.1

CONYZA TERTIVM GENVS DLXVI Ippocrates cumilaginem, siue Conyzam praeter supradictas aliam describit. Apio crispo similem: in maritimis sabulosisque nascentem odoris teterrimi & maxime fastidiendi: quam cum melle atque uino feminarum locis, quae faetum non recipiant, admoueri prae cipit: libro de muliebribus causis secundo. HEMEROCALLES DLXVII Emerocalles Elium a Theodoro dicitur, quod in Dioscoridis exemplatibus deprauatis Eli um marinum dici a nostris eum florem legisset. Ego Lilium marinum non Elium in Dioscoride legendum arbitror: nam & graece Crinon a quibusdam & a nostris Lilium idem auctor uocari tradit. Coronamentis folio tantum dicata haec est. pallidum hoc e uiridi & molle habet radicem odoratam. Seritur semine. Antiquus grammaticus Theodotus cognomine Panages Hemerocalles Athenis dici prodidit non florem, sed uellus aut lenniscum puniceum, & uersicolo tem, quo in sacris utebantur. Dioscorides & hanc & Lilium a ueteribus Crinanthemon uocari tradit. Hippocrates quoque crinanthemon duplex haberi significat: cum alterum inquit esse in aedibus nostris proueniens. LEVCOION DLXVIII Eucoion & si candidam uiolam ipso nomine significat, tamen & pro lutea, & cerulea, & purpurea saepe capitur. hinc apud Columellam candida Leucoia quasi & nigra quaedam sint. Hippocrates certe nigra inquit Leucoia quaerantur. Paulus ioton iquit oleum hoc est uiolaceum modo ex purpureis, modo ex candidis, modo ex croceis confici solere uiolis. Sciendum & illud est Dioscoridem hoc loco scribere uiolam, quae graece leucoion dicatur a Romanis ligustriam quandoque nominari: etiam si codices sunt in quibus non ligustria, sed augustia legatur, ut fortasse Columella in horto suo intelligat de uiola cum cecinit. Nigro commista Ligustro. Nam Ligustrum candidum pro cypri flore capitur. caeterum de purpurea, siue nigra seorsum post dicetur. Cerulea quae sit non constat, nisi quis Cyanum hanc intelligat. Est autem Cyanus flos: rosam exc pies: cuins color honorem, nomenque dedetit ceruleo. Cyanum Amaranthus excipit. Triuialis ut quidam existimauere flos est cyanus, in frumentario nascens agro & ortis quoque, rusticorum & puella rum corollis, calice rosarum sed fquarroso, atque tristi sine odore. uerum summa colori gratia: qui & baptisecula ruribus dicatur: quoniam secantibus & metentibus officiat, retusa in occursu eius salce. nam & Seculam ueteres dixere salcem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
