# De materiali medicina 585.7-9

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 585.7 to 585.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/585.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/585.7

florum porro prima se ostendit alba uiola, nec dum ex acta hyeme. sub idem fere tempus exit & uiola cognomento flammea, quae Phlogion uocatur: Syluestris tantum ab aliquibus Phlox: ut errare putem: qui phlogion eandem esse cum lutea uiola scripsere, quod quidem ex sequentibus apertissime liquebit. Theodorus flammam uocauit, colore commendabili, odore nullo. semine proueniens coronis. non est haec autem Iouis flos, aut quod idem est, louis flamma, hoc est Diosanthos, idque neu dubitem, facit, quod louis flos licet sine odore sit & coronarius & obseratur semine, tamen aestate floret: non per hyemen, ut flammea. Plinius quoque iouis inquit flos colore tantum commendatur, odor abest sicut & illi qui à Graecis inquit Phlox uocatur. Diximus & lychnin uocari quandoque flammeam: sed inter rosas potius quae uiolas. aliud est apud Graecos Phlogis. nam & uestis genus significat. quod nos flammeam & flammearios opifices in Plauto uocamus & carnem tostam. ut est apud Stratidem. uiolarum ergo alba & flammea pluri mum durant. Sed satiuis maxima auctoritas luteolis: qui colos in nuptialibus flammeis quaesitus ritu antiquissimo & seminis totus concessus traditur: ideoque fortasse non numeratur inter pricipales hoc est communes maribus & seminis: quoniam coloribus societas principatum dabat. Genera lutearum Tusculana, & quae appellatur Marina folio aliquanto latiore, sed minus odorato. in totum uero sine odore, ac minuto folio Calathiana, munus autumni. Caeterae ueris. proxima ei Caltha est concolo ri amplitudine. uincit numero foliorum marinam quinque folia non excedentem. Eadem odore superatur. Est enim grauis Caltha non leuior ei, quam Scopam regiam appellant. quanquam folia eius oleant non flores, ut inquit Plinius: quod autem genus ei fit inter uiolas Scopa regia parum liquet. Dioscorides scopam regiam naporum generi connumerat. Plinius alio loco Sideritin, quae latissimo folio sit Scopam regiam a nostris dici uult. Violae odor e longinquo suauior. propinquus hebetatur. uita longissima candidae triennium. ab eo tempore degenerat & minuitur: floresque assidue candidiores affert, minor uis est recentibus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
