# De materiali medicina 586-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, CRATAEGONOS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/586-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/586-2

CRATAEGONOS St & alia crataegon, siue crataego nos, siue crateogonos: quae theligonos uocatur: differentia intelligitur lenitate gustus. Hippocrates polycrito appellat: quam crataegonon caete ri. Plinius crataegonon spicae tritici similem demonstrat. Dioscorides melampyro. Theo phrastus lino triticeo id est λινωπυρινῶ fortasse hoc intelligens quod Plinius culmum siue spicam tritici. Theodorus nescio quam diligenter lini modo ruffum uertit quia πυρρόν non πυρίνον in Theophrasto legerit. in Theophrasto arboris etiam genus est Crataegos siue Crataegona: quam Italia uocat aquifolium: neque magna ualde, neque crassa, ligno robusto, uersicolore flauo, cortice laeui ut Mespilo, foliis item Mespili hoc est promissis uerum latitudine ac longitudine maioribus nec ad eundem modum serratis. fructu plurimum rotundo: qui maturescens siccatur, nigre scit que gustu & succo Mespili: fereque mespilus syluestris fuerit, ut Theophrasti uerbis utar. Aquifoliam porro siue Aquifolium ipse nihil aliud ueteribus fuisse uideo quae Ilicem. Ilex porro duo habet genera minus & prolixius. PHYLLON DLXX Hyllon radice parua. differt ab hac Phyllitis: de qua diximus. differt & phyllandrion siue ut alii scribunt Phellandrion: de quo nihil aliud proditum inuenio, quam quod in palustribus nascitur folio Apii, quodque semen eius propter calculos & incommoda uesicae bibitur. ab hoc sunt qui phellandrion eandem esse cum Helioselino, id est Apio palustri censeant herbam quoque illam quae a Plinio Silaus appellari traditur in glareosis, ac perennibus riuis Apii folio nata quam ad uesicae incommoda coquendam praecipit: sunt qui pro Phellandrio Heleoselino que accipi putent, de hoc in Sio plura diximus & Lauer, non silaum scribi posse cum inibi tum in Apologia quoque nostra ostendimus. DLXXI ORCHIS Rchis, qui priuatim Cynosorchis, id est testiculus canis dicitur inueniri solet fere in ui neis foliis ternis. paruis. semipedalibus, radice ad formam testium hominis alternis an nis intumescente ac residente, atque hic mas est & semina eiusdem nominis: quae distinguitur intemodus & Ramosiore frutice radice fascini. nascitur fere iuxta mare cynosorchis & Sa tyrion uocatur: minus proprie: aliud enim genus est: quod proprie Satyrion appellant, ut paulopost monstrabitur. Est & Orchis cognomine serapias: de qua modo prodendum. DLXXII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
