Latin
HEMIONITIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 587-2
Unproofread scanNot analysed yet
HEMIONITIS DLXXXII Emionitis uidetur esse quam Plinius Hermion &Teuerion ab inuentore Teucro uocatam phi bet uigesimo quinto historiae naturalis uolumine natam in asperis, austero gustu nec florem ferentem, neque semen lienibus medentem, quae omnia &Hemionitidi a Dioscoride tributa sunt. Nam quod Plinius iuncos tenues spargentem describit Dioscorides radice multiplici &exili demonstrauit: quod ille foliis paruis, hic foliis Dracuntii lunae modo incuruis deliniat id est μινοειδu. pindeque non foliis paruis sed foliis cutuis in Plinio scribendum censeo locum eum. Inuentam sic affirmant cum exta super eam piecta eent, ad haesissetque lieni; eumque exinanisset, propterea &splenion uocatam, Sues quoque qui radicem eius ederint, sine illo uiscere compertos. ANTHYLLIS DLXXXIII Nthyllis &Anthyllion &Anthycellion uocatur. Genus eius primum in sabulosis. Alterum nascitur in saxosis. Est &in Aegypto fructus non quidem Anthyllion sed Anthalion uocatus a Theophrasto Malum Anthali. magnitudine &rotunditate mespili, sine nucleo, sine cortice, soliis Cyperi: haud procul Nilo etiam si Plinius scribat longius a flumine, decoquunt ibi haec in Bryto hordaceo uehementer iocunda &dulcia &quae bellatiorum uicem in secundis mensis impleant. DLXXXIIII