# De materiali medicina 588.6-8

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 588.6 to 588.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/588.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/588.6

Buphthal mon Dioscorides & Haeluron dici meminit. Ego & Haelurion uocari quadam slirpem lego apud Photionem. diuersa nec ne sit: haud constat. Porro haeluios animal est: quod nos Fellen appellamus; uulgo ut quidam interpretantur: cattus: quod & Aegiluros quoque dicitur a poetis. Inuenio & Chalcan uocari purpuram & herbae genus quo purpura tingitur apud Photionem grammaticum. DLXXXVII PAEONIA Etustissima inuenta paeonia est, auctonsque nomen retinet. Theodorus apud nos Dulcisidam uocauit: quia glycysiden graeci quoque dicerent: Nascitur opacis syluosisque montibus. Cau le palmorum duum. iuenio & digitorum quatuor ab eodem Plinio descriptam cute lauri subtutila: agnascentibus duobus aut tribus: ferete in cacumine uelut amygdalis quatuor aut quinque. folio nucis pinguiore rotundioreque ac minore. inhaerent & radicibus maris glandulae sed plures quae octo: quam non una radice nituntur: feminae folia myrrham redolent & densiora sunt. Radices fructumque legi noctibus praecipiunt: quia Picus Martius interdium facere dicatur impetum in oculos, alioquin effodiem tibus Radicem paeoniae sedes procidit si Theophrasto credimus. Confictum id ad uenditationem rei Plinius existimat: hanc & Ephialtion uocabant antiqui utpote contra suppressiones incuborum faunorumque nocturnas ualentem. Seleucus glycysiden pomi genus specie fici tradit quod mulietes maxime deuitent infatuationis metu. ita.n.ματαίσμον interpraetor. Glycysida proro dicta est paeo nia quod acinos mali punici similes habere uideatut. Nam Sidan malum punicum a boetis uocati supra docuimus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
