# De materiali medicina 588

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HEMIONITIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/588
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/588

ANTHEMIS Nthemis quo & leucanthemis uocat pro eatque Chamaemilon uulgo dicitr magnis est ab Asclepin de celebrata laudibus. Theophrastus anthemon & anthemion appellat quam Dioscorides Anthemida & Hippocrates (ut arbitror) Euanthemon. duo genera constituens unum eius quae ab radice duntaxat foliata sit: alterum quae caule tanum: Deflorere incipit utrumque cacuminibus cum caeterae ab imo incipiant. flore candido in orbem mediis herbaceo. semini colos qui flori. decidere hoc sicut & spinosis conceptaculo inani relicto, Theodorus Anthemon pro Melanthio uidet intelle xisse, ut qui nigellam interpretatus sit. Reponuntur Antheinidis flores in coronamenta sed collecti uere. Est & saltatiois apud Athenaeum cuiusdam popularis nome anthema: cum illo ioculari numero. Vbi rosa ubi uiola ubi florens apium. Vbi haec rosa? ubi haec uiola? ubi hoc florens apium?

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
