Latin
CHAMAEPITYS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 591
Unproofread scanNot analysed yet
MOLAI BARBARI COROLLARII LIBRVM PRAEFATIO. Vperest adhuc nobis maxima naturae pars explicanda: plantarum. s. ac stirpium uis &potentia. In quibus accuratissime perscrutadis cum antiqua olim graecia plurimum laudis, ac gloriae sibi uendicasset, nostri quoque eiusdem industriae aemuli con temni iure non possint. Atque ut alios taceam, quis non Plinium toti graeciae tuto op ponat? Aut quis hunc unum tantae ingeniorum faecunditati: Tantae librorum co piae: Tantae industriae non aequet? Atqui mea sententia, uel hic unus dubiam illis studiorum hanc pal mam facit, uel cedendum est illis in hoc genere. Nos uero nec cedimus, &tanto illos antestamus hac parte Plinio duce, quantum armorum gloria, ac militari disciplina, ne cum nostris quidem conferri possunt. Nam de motibus, atque institutis, reique Domesticae, ac publicae ratione nec illi unqua contenderunt, &rerum euentus facile osfendit, quanto nos illa melius Tueremur ac lautius. De Mauritanis uero scriptoribus, quos uulgus Arabes appellat: sileri melius hac in parte puto. qui cer te de graecis ueteribus multa male in suam linguam uertentes obfuisse uerius, uitae quam profuisse uideri possunt. Tanto etiam nocentius, quantum nostrates homines, dum uel graecos ueteres negligunt: uel Plinium auersantut: hosce duces nacti magno mortalitaris detrimento, ex eorum praescri ptis morborum remedia professi sunt. Digni alioqui, qui pro ingeniorum felicitate, atque animi sui propensione meliores praeceptores adepti de nobis melius promereri potuissent. uerum haec alias: nunc caepta Deo iuuante prosequamur. HERMOLAI BARBARI PATRITII VENETI, ET AQVILEIEN