Latin
BETONICAE MENTIO TERTIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 592
Unproofread scanNot analysed yet
BETONICAE MENTIO TERTIA Aput hoc non in omnibus codicibus inuenias. Illud mirum quibusdam quod Plinius betonicae folia Rumici scribit similia: hoc Britanicae Dioscorides assignat cum betonicae querna potius uisantur. nec illud minus licet mirari quamobrem mentiones duas betonica meruerit. nisi quis duo quoque genera betonicae demonstrata nobis a Dioscoride contenderit. Duas &Pau lus aegineta Betonicae facies intelligit effectu parili ut praediximus. DCXI LYSIMACHION Ysimachion &Lysimachios &Lysimachia uocatur. Inuenit hanc Lysimachus, folia eius uiridia. ramuli erecti odore graui: flos purpureus fruticosusque ut Plinii uerbis utar. uis huius herbae tanta ut iumentis discordantibus iugo imposita asperitatem cohibeat. Patauii demonstrata non DCXII POLIGONONMA: bis est. Olygonon &Calligonon appellatum uidetur a multitudine seminis propterea Seminalis in latino dicitur: quainquae &sanguinalis &sanguinaria uocatur. alii a densitate fruticis. alii a frequen tia geniculorum arbitrantur. Quidam &halmada nominant. Inueniuntur qui feminam esse hanc conten dant, marem autm maiorem minusque nigrum &geniculis densiorem. herbarii nullam magis aridam quam Poly gonon seruant. Dioscorides Polygonon quibusdam locis uocari tradit Pedalium. Plautus quidem ita in Gurgulione appellat odoratae genus herbae. Tu rosa, tu crocus &casia es tu pedalium. Aut certe ungucti nomen est in ea fabula pedalion. fortasse uero non pedalium sed bdellium in poeta eo legeris. Polygonon Aetius &Heliubotanem hoc est solis herbam dici meninit uulgo Centinodia &Corrigiola. pserpinacium in Plinio sunt qui polygonon a ccipiant dicente uulgare herbam esse proserpinacam eximii aduersus scorpiones remedii, &lassitudinem si linguae subiiciatur: si deuoretur, uomi tionem sequi salutarem, ut corrupte legatur in Dioscoride hoc loco stopinaca pro scorpinaca siue proserpinaca qun utrumque nomen polygono tributum uideas in eo libro qui -l. Apuleii fuisse creditur a multis. Illud mitari subit quod Plinius eodem capite proserpinacam &polygonon quasi diuersas herbas de monstrat &utranque ad anginas commendat. xxvii. uolumine.