# De materiali medicina 592

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, BETONICAE MENTIO TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/592
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/592

BETONICAE MENTIO TERTIA Aput hoc non in omnibus codicibus inuenias. Illud mirum quibusdam quod Plinius betonicae folia Rumici scribit similia: hoc Britanicae Dioscorides assignat cum betonicae querna potius uisantur. nec illud minus licet mirari quamobrem mentiones duas betonica meruerit. nisi quis duo quoque genera betonicae demonstrata nobis a Dioscoride contenderit. Duas & Pau lus aegineta Betonicae facies intelligit effectu parili ut praediximus. DCXI LYSIMACHION Ysimachion & Lysimachios & Lysimachia uocatur. Inuenit hanc Lysimachus, folia eius uiridia. ramuli erecti odore graui: flos purpureus fruticosusque ut Plinii uerbis utar. uis huius herbae tanta ut iumentis discordantibus iugo imposita asperitatem cohibeat. Patauii demonstrata non DCXII POLIGONONMA: bis est. Olygonon & Calligonon appellatum uidetur a multitudine seminis propterea Seminalis in latino dicitur: quainquae & sanguinalis & sanguinaria uocatur. alii a densitate fruticis. alii a frequen tia geniculorum arbitrantur. Quidam & halmada nominant. Inueniuntur qui feminam esse hanc conten dant, marem autm maiorem minusque nigrum & geniculis densiorem. herbarii nullam magis aridam quam Poly gonon seruant. Dioscorides Polygonon quibusdam locis uocari tradit Pedalium. Plautus quidem ita in Gurgulione appellat odoratae genus herbae. Tu rosa, tu crocus & casia es tu pedalium. Aut certe ungucti nomen est in ea fabula pedalion. fortasse uero non pedalium sed bdellium in poeta eo legeris. Polygonon Aetius & Heliubotanem hoc est solis herbam dici meninit uulgo Centinodia & Corrigiola. pserpinacium in Plinio sunt qui polygonon a ccipiant dicente uulgare herbam esse proserpinacam eximii aduersus scorpiones remedii, & lassitudinem si linguae subiiciatur: si deuoretur, uomi tionem sequi salutarem, ut corrupte legatur in Dioscoride hoc loco stopinaca pro scorpinaca siue proserpinaca qun utrumque nomen polygono tributum uideas in eo libro qui -l. Apuleii fuisse creditur a multis. Illud mitari subit quod Plinius eodem capite proserpinacam & polygonon quasi diuersas herbas de monstrat & utranque ad anginas commendat. xxvii. uolumine.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
