Latin
POLEMONION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 593
Unproofread scanNot analysed yet
POLEMONION DCXVII Olemonium, siue Polemoniam, alii phileteriam a certamine regum inuentionis appellauerunt, Radice crassa nigro semine. In Plinio &Melemonium uocari herbam quanda in uenias uomituris utilem: tamen haud certus sum ecquid incorrupta sit in ea uoce lectio. SYMPHYTON PETRAEVM DCXVIII Imphyto petraeum nos Alum gallice uocamus foliis paruis tamis tribus, aut quatuor a radice. nascitur in petris, ideoque petraeum cognominant, symphyto autem graeci no men imposuere quoniam consolidet, hanc Veneti cotoneam appellant, ut inquit Pli nius rosae radicis, alibi albae, alibi nigrae SYMPHYTON ALTERVM DCXIX Oc Galenus Symphyto mega id est magnum cognominat, nec gustu dulce, nec odo ratum ut superius. herbarii recentiores tria symphyti, seu consolidae genera constituunt praeter petraeum: quod ne cognoscunt quidem magnum de quo hic agitur, minus, sed radice intus &foris alba fere bulbi effigie rotunda, minimum flore in spicam purpureo ac folio qu dem origani ut petraeum, sed in humidis genitum, Radice lignosa superuacua nec odorata nec dulci nec saliuam ciente: quae sunt in petraeo omnia. HOLOSTEVM DCXX Olosteum sine duritia est herba, etiam si ab osse nomen habuit, per antistrophen uideli cet, hoc est ex aduerso a Graecis appellata, sicut Fel dulce foliis angustis. Nascitur in col libus terrenis. STOEBE DCXXI Toeben Theophrastus &Plinius Phleon quoque dici tradidere, Pollux Phlun cuius lanugine mulieres ad lixiuium utantur. molle inquit Theophrastus &placentaceum est Phleon colore subrubido. meminit &Aristoteles sed a Theodoro Flaus uertitur. seminam in eo accipi quae sit fterilis &ad nexus utilis. unde Phoinas uestes in Herodoto quis legat &Pausania: quibus aues in Arabia stymphalides ut uisco caeterae capiantur, cum alia materia non re sistat earum rostris. nam &in aethiopia arabiae aduersa nasci Phleon testis est Strabo: flumine prae sertim quod cinnamo semina disterminat. orchomenio lacu numerosum id haberi: a quo &nomen Phleos: &. n. Graeci Phlyin pro eo quod est foecundum es capiunt. hinc &bacchum ueteres Phleona cognom nabant auctor Helianus partem huius herbae teneram ab radice pueris in cibo gratam esse. Radicem ipsam pecudum pabulo uelli copiosam: nec in profundum adam folio &caule aculeatis. stipam a latinis dici auctor est Dioscorides. Illud notauerim si stoeba idem sit quod Phleos errare qui Stoebampto ea herba capiunt: quae uulgo scabiosa dicitur folio erucae hirsuto: non tamen acu leis horrente cerulei floris ex qua &scopae fiunt: sit autm scabiosa quae ab Aetio Psora dicitur cuius ustae fumo arborum erucae motiantum: non habeo compertum. Photion lini genus tradit Stypion uocatum. ilioquin Stypos inquit piceae caudex est, itemque praedurum &solidum lignum quodcunque, interdum &humilis stipes ita dicitr poetis. Est &stybion &stybe de qua diximus in Hyppophae. Nam stion calculus est marinus Hippocrati. Festus linum impolitum dorice stuppa dici meminit.