Latin
LIMONIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 595-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIMONIVM DCXXVI Imonium beta est syluestris densioribus foliis aqua e radice coctae maculas uestium, &membranarum eluit. aliud genus est a Limonio Limonia, ut in Scolymo notauimus. Limonium Aetius etiam Cynoglosson, hoc est linguam canis uocari scribit. LAGOPVS DCXXVII Agopus quasi pes leporis dicatur. sane &similis ei est aspectu. proinde haud probarim eorum sententiam, qui carvophyllatam uulgo dictam rentur in opacis montanis gigni solitam: non in segetibus, ut Lagopus. Hippocrates nominat &Lagopyron quasi leporis triticum intelligas surfuribus cum inaruit simillimam: folio paruo quasi oleagineo longiore tantum: cruentis uulneribus imponens. hanc Galenus leporariam inquit herbam esse. MEDION DCXXVIII Edion exemplaria sunt in quibus folia ei non Seridis, sed Iridis reddantur: Plinius quoque iridis satiuae scripsit: Sed cum satiuae adiecerit: non de iride: quam nemo legit sa tiuam esse, quando, ut inquit Theophrastus, Iris cultum nullum desiderat: Sed de Seride uidetur intellexisse: cuius constat duo esse genera satiuum &syluestrę. EPIMEDION DCXXVIIII XIPHION DCXXX Iphion a Theodoro dicitur Pugio. floret uere cum uiola nigra. salso plerique arbitrantur Xiphion eandem esse, quae &Lonchitis. Sed illa in siccaneis, haec in humidis nascitur. Sunt &alia discrimina: quae notari possint uolentibus. habet haec &radicem ad nucis