# De materiali medicina 595-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LIMONIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/595-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/595-2

LIMONIVM DCXXVI Imonium beta est syluestris densioribus foliis aqua e radice coctae maculas uestium, & membranarum eluit. aliud genus est a Limonio Limonia, ut in Scolymo notauimus. Limonium Aetius etiam Cynoglosson, hoc est linguam canis uocari scribit. LAGOPVS DCXXVII Agopus quasi pes leporis dicatur. sane & similis ei est aspectu. proinde haud probarim eorum sententiam, qui carvophyllatam uulgo dictam rentur in opacis montanis gigni solitam: non in segetibus, ut Lagopus. Hippocrates nominat & Lagopyron quasi leporis triticum intelligas surfuribus cum inaruit simillimam: folio paruo quasi oleagineo longiore tantum: cruentis uulneribus imponens. hanc Galenus leporariam inquit herbam esse. MEDION DCXXVIII Edion exemplaria sunt in quibus folia ei non Seridis, sed Iridis reddantur: Plinius quoque iridis satiuae scripsit: Sed cum satiuae adiecerit: non de iride: quam nemo legit sa tiuam esse, quando, ut inquit Theophrastus, Iris cultum nullum desiderat: Sed de Seride uidetur intellexisse: cuius constat duo esse genera satiuum & syluestrę. EPIMEDION DCXXVIIII XIPHION DCXXX Iphion a Theodoro dicitur Pugio. floret uere cum uiola nigra. salso plerique arbitrantur Xiphion eandem esse, quae & Lonchitis. Sed illa in siccaneis, haec in humidis nascitur. Sunt & alia discrimina: quae notari possint uolentibus. habet haec & radicem ad nucis

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
