Latin
SPARGANION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 596
Unproofread scanNot analysed yet
ANCHVSA TERTIA SINE NOMINE LYCOPSOS VEL LYCOPSIS ANCHVSAE GENVS. IIII DCXXXVI ECHION DCXXXVII Chios etiam Dorias a Paulo uocatur. Plinius Echios inquit utriusque generis pulegio similis est coronata foliis: altera lanugine distinguitut spinosa: cui &capitula sunt uiperae. quidam echion pro personatia iquit coepere. Dioscorides hoc loco unum facit genus echii non geminum: Sed Nicandrum uidetur sequutus esse Plinius in theriacis dicentem Echios du as esse contra bestiarum ictus utiles. alteram humilem folio Anchusae spinis horrido, sed exili, alte ram altiorem maiore folio: flore pauco per ambitum purpureo: capitulis uiperae. cacumine aspe ro astrictoque lanugine. Idem poeta paulo supra quasi tertiam eiusdem nominis reddendo. Echios iquit cognomine Alcibios herba est spinosa coma sustinente flores radice alta &exili quam ad ser pentes &iniici uulneribus &commaducati quoque praecipit. folia quoque ipsa non multo post eiusdem Alcibii commendat quaetum manu comprehendi possit Plinius. xxvii. uolumine. Alcibios inquit herba qua lis esset apud auctores non comperi: Sed radicem eius &folia trita ad serpentis morsus bibi &imponi iubent. folia quatum manus capiat trita cum uini meri cyathis tribus radicem drachmarum rium pondere cum uini eadem mesura. ideo autem qualis esset Alcibios apud auctores comperisse negat: quoniam praeter Nicandri uerba illa &pauca &aliis communia quae praetexui: non legi tur qui descripserit. Alteram uero esse alcibion Nicandro quao duas illas priores echios . s. ostenditur: &quod echis haec non echios ab ipso dicitur. Et quod eandem herbam uno loco bis depigi opus non erat.