Latin
PHOENIX HERBA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 598-2
Unproofread scanNot analysed yet
PHOENIX HERBA DCLIIII Hoenix a Plinio dicitur herba phaenicea inter fruges ab eo posita: quoniam a nostris Ordeum murinum uocetur. IDAEA RADIX DCLV Daea radix acerba gustu misceri solita luctantium in palestra pulueri ad ea, quae repercu tere tantum oporteat, ut Paulus aegmeta scribit. DCLVI RADIX RHODIA Abetur &radicis cynthiae mentio Hippocrati fouendis seminarum locis. inuenio &rhodion uocari coloris genus Democrito italicum praeferente in uellerum tinctura: fortasse id quod nos uulgari nomine rosaceum uocamus. Galenus rhizam, hoc est radicem ab eo dici genus quodd in sati scribit sine caule, sine flore, sine semine tribus duntaxat foliis: sed proceris &in terra stratis digitorum duorum magnitudine similibus Anchusae. radicem ipsam praetenuem. putgandi uiribus sed exiliter. Alia uidetur herba quae uocatur Oxysa Plinio etiam si folia aeque terna habet: quippe quae non purget, sed contra potius astringat &ad stomachum dissolutum &Enterocelas in cibo detur. proinde sunt qui Oxyn putent esse: quam uulgus Tautam &Triada, hoc est Trinitatem. &Sphragida, hoc est sigillum Solomonis appellauit. folio triplici aut uno po tius in terna disposito radice capillamentis multiplici: flore cum maculis quibusdam candidis ceruleo. Est &Ophrys Plinio herba denticulato oleri similis foliis duobus, quae capillum iquit de nigrat. Est &mamiras herbulae cuiusdam radicula, ut Paulus notat: geniculis frequentibus nodosis albugines, &cicatrices exterens, atque comminuens. DCLVII HIPPVRIS Ippuris Equisetum, &Equiselis dicitur a latinis inuisa fenisecis: nascens in pratis. Est autem pi lis terrae Equinae setae similis, ut nostri tradunt. Graecorum aliqui pinum foliis nigricantem eodem nomine appellant. hanc uero, quae hic describitur, folia habere pauca, tenuia, exigua: iunceas comas. semen rot dum simile Coriandro. nasci in arbustis maxime auctor Plinius. hanc herbam Dioscorides a Romanis salicè uocari tradit: de qua fortasse Verrius homo doctus apud Fe stum intellexerit, cum diceret uirgulti genus esse salicem: non ridicule, ut idem Festus carpit: iterpretatus: quod ea celeritate crescat, ut salire uideatur: quin Graeci quoque hanc &Iteam dendron, &Anabasin a salicis qua dam similitudine &a scandendi more uocitant. Alio loco Plinius uentoso tractu nascitur, scanditque arbo tes &propendentem ex ramis folio nullo cirris numerosam qui sunt iunci geniculati: radice pallida. nec mirum sit alicui quod folia modo pauca, modo nulla tribuatur. facit hoc &auctorum quos secutus est, &locorum, atque temporum diuersitas. hanc ipsam Caucum, siue Daucum uocari legas in aliquot codicibus. uetusta tamen exemplaria id uocabulum non hunt.