Latin
HIPPVRIS ALTERA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 599
Unproofread scanNot analysed yet
COCCVS BAPHICA DCLVIIII Iffert coccus baphica, hoc est granum tinctorium a cocco gnidio, siue grano gnidio, ut apertissime constabit Galenum, &utriusque notas contemplantibus. magnitudo huic id est gnidio grano piperis maior uis ardens. rotundum, rubensque est colore cocci. Frutex qui hoc ferat Thymaelea, siue Chamaelea dicitur. at qui tictorium granum gignit, aut priuatim coccus dicitur, ut Dioscoridi placere uideo: aut Ilex est aquifolia. granum inquit hoc Plinius rubens est primumque ceu spectes frutices paruos aquifoliae ilicis: quisquilium uocant. pensionem al teram tributi pauperibus Hispaniae donati. Est enim Ilex gemina, ut Columellae placet. minor apibus quaesita &prolixior ab omnibus improbata mellificio. Omnes inquit Plinius roboris dotes Ilex solo prouocat, Cocco granum hoc galatiae, aut circa Emeritam Lusitaniae i maxima laude iquit habebatur. gignitur &in Africa &Pisidia. pessimum in Sardinia. Est autem genus ex eo inquiti Attica fere, &Asia nascens celerrime in uermiculum se mutans: quod ideo Scoletilon uoca bant: improbabantque limaci paruae similem: culici, ut Dioscorides affirmat: &Pausanias qui fru ticem hunc in locride copiosum ad ambrysom Rhamni amplitudine praeterea Letisco similem nigriore tantum &molliore folio describit. fructu Solani quidem specie, Sed Erui magnitudine, colli gendum praecipiunt antequam uermiculus is nascatur. Galatae qui supra phrygiam sunt gentiliter Liyg uocant. eum fruticem lones &graecia tota coccum. Anniculo itaque grano succus ad pigmenta languidus. quadrimo euanidus. ita nec recenti uires: nec senescenti. colos inter principales Imperatoriis tantum paludamentis dicatus: qualis in rosa micat: &quo nihil aspectu gratius &in purpuras Tyrias, dibaphasque, aut laconicas: &enim tyrio primum tinctas, mox &cocco tingere mos erat, aut contra ut fieret byssinum. nam &tertio &quarto &quinto saturabantur. unde nomina illa uestium, monocoros, dicoros, tricoros, tetracoros, pentacoros in uitis principum. Sit autem granum tictorium, an phoenicobalanus, atque palmula quod Hippocrates phoenicion coccon quasi gra num puniceum uocauit: aestimaturis relinquo. Illud quoque hoc loco referendum est Coicina quae dam legi apud Graecos texta, quae nostri ceu coccina legentes in Strabone rubra conuerterunt. Cae terum coicina dicuntur a Coice frutice in aegypto textili: cuius mentio &apud Theophrastum est. Coix inquit folio harundinis angulari ad nexus utilis, a quo &fiscellae genus Coix attice, ut inquit Pollux, quod dorice cois dicatur.