# De materiali medicina 6-3

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, Cap. LXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/6-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/6-3

Cap. LXVII. Distrimentum Calami. phirama placuit interpretari distrimentum, id est ipsas Calami partes contusas. Spatha. uerbo hoc graeci multipliciter sunt usi, Spatham cette Theophrastus & Plinius Palmarum cum suis frondibus ramum appellarunt. hic tudiculam intellexit. Sed & textorium instrumentum iam hoc nomine dicimus. Nec recentioribus nomen Spathae pro ense inepte tamn & barbare (ut opi nor) non usurpatum. Spathan etiam uerbum pro molliter agere graecis comicis non indictum est. Cap. LXVIII. Distillationibus. coryzas graeci communi nomine, Saepe etiam catathrum dicunt. quae uulgaris iam est omni grauedini narium appellatio. Ozena autem ulcus est narium in altitudinem descendens ad ossa illa quae ab angustiis isthmoide dicantur. Ardet hoc & pessime olet unde & nomen humore nunquam non distillante sensumque odorandi adimente. Cap. LXX. Fistulis hydrocelis. Fistulas latini graecorum imitatione dixere si quidem & illi syringa, quae fistula ex canna etiam dicatur, appellant. Iam & uulgus hoc sequitur. Hydrocela & enterocela & Epized bi plocela communi nomine hernias Celso auctore nostri dixere. Testium morbi sunt. Cum uero humor in altetum testium effluit, unde ille intumescat, Nec facile diduci possit, Hydrocelas graeci dixere idest Herniam aquosam & humidiorem.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
