# De materiali medicina 600-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, EVRIPICE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/600-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/600-2

EVRIPICE DCLXIIII Vripicem non desunt qui tropicem appellent inter recentiores: quorum plerique ut eruditionis suae periculum faciant multis partibus rei latinae officiunt. DCLXV LICHEN IN SAXIS V*M Ichen, siue lechen est muscus, de quo hic. itemque herba alia nascens in petrosis nomine utrique inuento, quoniam contra lichenas remediis omnibus anteponuntur. Folium herbae unum ad radicem latum: caule uno paruo longis foliis dependentibus. utramque recentiores herbani epaticam appellant: appuli herbam cuius unum ad radicem folium haberi diximus iecorariam siue Ficatellam cognominant folio succi pleno & crasso ita nominatam quia iocinoris fibrae similisaspicitur. Diuersa est eodem nomine apud nos in littore passim nascens, & olitorio soro ieiuniorum tempore uenalis, hederaceo fere folio. flore purpureo, lilii pusilli effigie. conuo Itherba se quibus appropinquat. Soluit Aluum cocta, & cruda oleris modo accepta. Sunt & li chenes sui Equis calli, de quibus secundo libro dictum. DCLXVI PARONYCHIA Anc & neurada cognominari docent auctores. Quid autem sit Neuras muliebribus malis quaesita Hippocrati non liquet plane πρόῖ μῦσιν ὑσέρων νεύρην καὶ ἀλεῦρον καὶ σμυρνᾶν. nisi quis (quod & fere assirmo) non neurin, sed nerin hoc est nardum monta num legat. CHRYSOCOME DCLXVII Hrysocome sine foliis, sine semine solo scapo: comas habet, fulgore auri, unde nomen. uocatur & Diosgenia hoc est louis barba. DCLXVIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
