# De materiali medicina 602

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, PERISTEREON SVPINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/602
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/602

nam & lapis frutici cognominis ceruleo nitore fulget, ut Solinus inquit, ut qui colorem coeli di xerunt hyacinthinum de ceruleo uideantur accepisse. porro tam syluestres quam urbani plurimum durant. Comitatur florem hunc duplex fabula, luctum praeferens eius quem Apollo dilexerit, aut ex Aiacis cruore editum ita discurrentibus uenis, ut graecarum literarum figura ea legatur inscripta. Pausanias florem qui natus sit extincto Aiace apud Salamina credi refert editum primo, nec hyacinthum, sed literis Hyacintho similem uideri ex candido rubentem ac lilio minorem. Idem auctor Cosmosandalon dici florem apud Hermionenses Troezeniis confines, quem ipse Hyaci thum uidetur interpraetari. Eo flore coronatos festa, quae Chthonia uocant, agere. de Co mosan dalis & Cratinus & Clearchus. Palladius Hyacinthum & Irim & Gladiolum a similitudine foliorum uocari dicit. Qui Seruium grammaticum accusant quod hyacinthum esse dixerit: quem Virgilius Vacinium in carmine uocarit, Dioscoridem accusant affirmantem hyacinthum a Romanis uacinium appellari. Plinius quoque uacinia inquit aucupiis italiae seruntur, galliae uero etiam put purea tingendis seruorum uestibus: item alibi Transalpina gallia herbis tyrium atque conchylium tingit omnesque alios colores. Item alibi mire inquit hyacinthus in gallia prouenit: quo ibi pro cocco Hysginum tingitur. Est autem Hysginus color, a quo Graeci uestes hysginobaphes appellant hoc tinctas colore. Quo fit ut recte senserit grammaticus hac parte. uacinium Maroni pro hyacitho acceptum fuisse. nec obstat quod nigra dicat poeta: quando purpuream quoque uiolam est, ubi aucto res nigram uocare soleant. DCLXXVI

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
