Latin
PAPAVER CERATITIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 603
Unproofread scanNot analysed yet
PAPAVER APHRODES DCLXXX Apauer hoc Heracleon, siue Aphrodes: hoc est Herculeum, &Spumosum dicitur: cuius folia herbae radiculae, quam Graeci Struthion uocant, similia sunt Dioscoridi, Theophra stoque, ut multi censent. Et quinam Struthion etiam passerem significat, Plinius hac parte foliis inquit si procul intuearis, spiem passerum representantibus. uerba porro Theophrasti haec sunt. Papauet, inquit Heracleon φῦλλον ἔχει οἷον στρουθοῖ ὧ τὰ οσθόνια λέυΚαίνούσιν. hoc est solium ha bet quale struthos: quo lina candefaciunt. Plinius haec non de radicula, ut dixi quae lanis demum lauandis aptissima est curans eas, &conferens candore mollitiaque, ut tradit ipse Plinius. xix. libro. Sed de passeribus intelligit, Ex ipso autem papauere lina inquit splendorem trahunt: quia tamen Plinio contradicere non prius audeo, quam si possum, contempler oculis, passerum, an radiculae spe ciem Papauer illud praebeat. Verbum Graecum posuimus in latino, ut liberum esset exquisituris arbitrium. Semen huic spumeum. Aestate tunditur in pila. utilissimum hoc, medicamento nobi li: quod Diacodion, &Asteriacen uocant. Et. n. capita papaueris, &Codias, &Asteriscos Graeci ap pellant. Quin &humanum caput Poetae interim Codian uocant, ut inquit Pollux. fit autem hu ius papaueris, aut cuiuscunque syluestris capitibus. cXX. In aquae caelestis sextariis tribus: biduo ma ceratis in eademque decoctis. Deinde siccatis iterumque cum melle coctis. ad dimidias partes uaporeteui: addidere postea drachmas senas croci: hypocistidis. turis. acaciae &passi cretici sextarium. Aetius Papauer hoc (ut arbitror) Intelligit: cum Mecaphroditon commendat herbam contra uipe ras in potu praebens. fortasse quia uomitionibus probetur.