# De materiali medicina 603-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, HYPECOON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/603-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/603-2

HYPECOON DCLXXXI HYOSCYAMOS DCLXXXII Lter Dioscorides (ut Galenus inquit. Hyoscyamon apud Hippocratem uidetur interpretatus id quod ille κυάμοῦ Καρπόν hoc est fabae semen appellauit. Hyoscyamon uero Graeci uidentur appellasse, hoc est fabam suillam. propterea quod, ut Haelianus ait. pastu eius her bae tesoluantur & conuellantur apri: Sed remedium nouere. aquas.n.statim adeunt: & cancros uenantur, atque ita protinus saluti restituuntur. PSYLLIVM DCLXXXIII Syllium radice tenui superuacua sarmentosum fabae granis in cacuminibus flores canino capiti, ut Plinius non dissimiles ob id Cynocephalion uocatur, & Cynoides. Corrigendum. n. locum in Plinio putamus, ubi non floribus: sed foliis canino capiti similibus describitur alioquin in exemplaribus manu scriptis floribus non foliis. Semen in baccis effigie pulicis unde nomen. prouenit in uitiariis. mendosum & illa quoque parte Plinium existimo, cum dicit psyllibus lacteum succum esse: qui densatus in gummi & sumptus cum melle uomitio nes faciat: praesertimque bilem trahat. Quid.n. sintpsylles non comperi. STRYCHNON DCLXXXIIII Trychnon, siue ut Galenus Trychnon, satiuum, quod & melan hoc est nigrum, cognoininant, a nostris Solanum dicitur. familiare cibis in Aegypto maxime. nihil mali corporibus esse praedicat Xenocrates, cui hoc salutare non sit, flos huic est candidus, acini siue poma potius herbacea, & quadam tenus aculeata, in quibus semen. hoc Romae uidimus in orto oratoris Galli. DCLXXXV STRYCHNON ALIACCABVM Trychnon Alicacabon foliis Ocimi describitur a Plinio commendatum quidem, & hoc cibis ab aliquibus licet hortense praeferatur. Radicem Alicacabi bibunt: qui sunt uaticinandi callentes: qui furere ad confirmandam superstitionem aspici se uolunt, aspidum naturae in taam aduersa haec herba est, ut radice propius ad mota soporentur. STRYCHNON SOPORIFERVM DCLXXXVI Trychnon Hypnoticon, id est soporiferum ab aliis Morion, ab aliis Moly appellatum, Coronariis in Aegypto expetitur inuitante similitudine florum hederae. uelocius hoc ad mortem: quam Opium. Inuenio & Strychnen, & Eubepaton, & Callion uocatam: nostri Vesicariam a folliculis, uel quia uesicae prosit & calculis. Theodorus omnes strychnos Vesicarias appellat. Radix huius sanguinis modo rubra Theophrasto, candida, cum inarescit. Semen cocci neum. folia mali cotonei. lactucaeue Caprinae: sed hirsuta. magno cespite in rupibus, sepulcretisque nascitur. genus hoc Dioscorides libro primo Alicacabum uocauit. Eademque ad uerbum fere scri psit: quae nunc in soporifero leguntur. Sed Alicacabus tamen uera est: quae proximo capite superius descripta est, ut Galenus inquit. laudant hoc a locro ad fruendum: & tamaristo. και DELXXXVII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
