Latin
MOLION IDEST ALTER MANDRAGORAS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 604-2
Unproofread scanNot analysed yet
MOLION IDEST ALTER MANDRAGORAS Emorio Mandragora nihil habeo: quod addi possit iis quae a Dioscoride notantur: sed qam mala terrestria &canina Mandragorae fructus appellantur: in mentem subeunt, quae uulgo melenzana uocitamus, hoc est ut ipse puto mala insana: de quibus nihil ueteribus scriptum fuisse iam desino mirari quod multa hmodni reperio. sicut hercle multa quondam fuere quae mon uel ignorantur, uel certe non habentur. Mala ergo insana e frutice uulgari sunt passim nascente, ut melones: &cucurbitae. pari quoque cultu, foliis prope ficulneis flore oblongo, specioso: candido. manditut uulgo pomum: ex oleo: sale: pipere: fungorum modo coctum. DCXCI ACONITVM Coniti primum genus pardalianches, &Thelyphonon, siue potius Theriphonon cogno minatur, Caeterum Theophrastus simpliciter, &sine aconiti mentione Thelyphonon, &scorpion a radicis similitudine uocauit geniculatum tradens graminis modo locis um brosis, &caetera, quae hic a Dioscoride traduntur. hoc solum genus a Plinio demonstratum est hirsuta le uiter eius folia prodendo. uocatur &myoctonos: quaniam e longinquo mures odore necat. Inuenio &Myephonon uocari genus herbae quam &Sciada quidam nominant: nec quae sit ea docent, praeterquae quod Pha nias in libro de stirpibus haec habet uerba. pileari forma sunt Semen, Anisi, Feniculi, Coriandri, Caucalidis, Cicutae, Pastinacae, Sciadis, quam &Myephonon uocant. Plinius &Theophrastus Myophonon cui neruosus est cauliculus. Aconitum porro Theophrastus in Creta, &Zacyntho nasci maxime putant. de Lycoctono (ut arbitror) locutus: sed optimum in Ponto circa Heracleam ubi monstratur Herculis ad inferos aditus quasi ex spumis cerberi canis ortum. hoc a Thelyphono, ut testatus modo sum, differre arbitror. constat. n. folio syluestris intubi: quamquam Aetius non Seridis (id. n. significat intubum) Sed Irid is syluestris accipit. Radice non nucis, ut Theodorus transtulit, Sed gammari marini specie quoniam Caryas pro Caridas, uel Carabidas legisset. In quo no tandum Carabos: qui &Grapsaei sunt interim pro locustis: interim pro Gammaris auetetibus ac ceptos: ut Athenaeus auctor est. Carides uero Squillae sunt quas, &Curidas, &Coridas, &Colyb denas quidam uocant. etiam si marinum genitale Nicander Colybdenam putauit. aconito sane breuis herba, nec superfluens, sed ut frumento. Semen ei tamen in spica non est. nascitur ubique, nec tanm in cautibus nudis, quas Aconas uocant, unde Aconitum non nulli uolunt appellatum. Alii quia in petrosis parte plurima nascenti: nullus iuxta puluis esset.