Latin
606.5 to 606.8
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 606.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Semen ei lanuginis quam pappon uocant, quo detracto &cortice teneritas cerebro pal mae similis relinquitur. uocant Scaliam. siue ut Plinius ascaliam. aliubi Plinius. Sunt inquit &ceduae palmarum quoque syluae, quoe minantes rursus ab radice succisae dulcis medulla earum in cacu mine quod acrum appellant exemptaque uiuunt quod non aliae, uocantur autem chameriphes etiam a Theophrastro folio latiore ac molli ad uitilia utilissimo copiosae in Creta sed magis in Sicilia. Nunc uulgus siculum romanumque Ciphilionem mercatu eius frequenti nominat. aliqui palmidium ab quadam palma spadicum similitudine, ut ex quibus scopae fiant: Margyllion hispaniae modo appellant credo, quia bacculas rubentes margaritis similes ferant dumulos uocatas. quibus filo immissis seminae supplicationes precesque suas numerant. Plinius quodam loco: Margarides inquit palmae breues candidae rotundae acinis quae balanis similiores, quare &nomina inquit a margaritis accepere. diuersum tamen genus hoc ab hispano illo fecerim quod in meridiano tantum orbe Margarides nascuntur &quidem una tanum eius arbore in Chora ut idem Plinius affirmat. Iam hoc quod dixi palmidium uocari non Siciliae modo peculiare, sed Aegxpto &Hispaniae. In Italia quoque na sci perhibent non procul Terracina, mirum quod traditur in Aegypto ipsis etiam palmarum quarundam innasci truncis, Sed minoris operis ad mandendum. in orbe Reliquo duorum generum, Sed eodem cespite proueniunt mas &semina. Sexum distingui semine quod pappon ut diximus appellant. Fallit hoc imprudentes opertum cortice multiplici: tunicis ferrugineis interuestientibus. cortex folii modo in latum ex angusto panditur &armatur aculeis. Ideoque latum &spino sum a Theophrasto dictum est. ex huius crassitudine in Aegypto carta modo tingi ur uilis ad contegendas inuoluendasque segestrium usumerces. Ex tunicis quas intercursare dix imus in eadem prouincia, funes rudentesque nectuntur. caulis ipse ceduus quotannis, alioquin adolescit crassitudine in tantum ut arboris iustae truncum aequet ambitu. DCLXXXXVI