# De materiali medicina 606

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ACONITVM CYNOCTONON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/606
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/606

Caulis cicutae uiridis e fusis plerunque Athenas perlatus, quanquam cicutae uis est & illa (si Celso credimus) libro quinto exedendi corpora ut forte seminibus & foliis frigida sit potestas, cauli feruida. Illud uero minus tolerabile, quod mauritani uel eorum interpretes illud rutae ge nus: syluestris quod Dioscorides & Plinius Armala uocari scribunt: ipsi pro Cicuta capiunt. Sunt qui, (quod Galenus ait tertio libro Κρασεωμ) cicutam Sturno cibum, homini uenenum esse, conuer terint. Hyoscyamum esse Turdocibum, homini uenenum: quo nihil esse potest foedius, imperitius, absurdius. DCLXXXXV

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
