# De materiali medicina 607.1-4

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 607.1 to 607.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/607.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/607.1

uocant: nec distinguunt: quanquam Paulus etiam Boletos cognouit bolitas appellando, quibus & principatum inter fungos dedit, sicut secundum locum iis qui Amanitae nominantur. Sunt & Egiritae sed industriae fermento in ipsis populi nigrae truncis diluto aqua Protinus coalescentes. Quorundam facile noscuntur uenena diluto rubore, rancido aspectu, liuido intus colo te: Rimosa stria, pallido per ambitum labro. non sunt haec in quibusdam siccique & nitri similes ue luti guttas in uertice albas ex tunica sua gerunt. uoluam. n.terra ob hoc prius gignit, ipsum postea in uolua, ceu in ouo est luteum, nec tunicae minor gratia in cibo infantis Boleti. Rumpitur haec primo nascente, mox crescente in pediculo corpus absumitur, Raroque unnquam gemini ex uno pede. Origo prima e limo & acescente succo madentis terrae aut radicis ferme glandiferae. Initio spuma lentior, dein corpus membranae simile: mox partus ut diximus. deprehendisse per niciales, nisi agrestes possunt, atque qui colligunt. Caligaris clauus & rubigo ferri aut calybs uenena tos faciunt. boletis ortus, occasusque includitur septem diebus. Fungotum lentior natura & nume rosa genera nec, nisi ex arborum fere pituita: tutissimi qui rubent, callo, minus diluto quae boletis ru bore, mox candidi uelut apice flaminis insignibus pediculis. tertium genus suillis accomodatum uenenis. Quidam discreuere arborum generibus, fico, ferula & gummiferis. non item fago aut robore. aut cupresso. omnium colos liuidus. Sed iis aberit argumentum ueneni quo similiores arbori fico fuerint. noxii erunt fungi: qui in coquendo duriores fiunt. Innocentiores qui nitro addito coquentur si utique percoquantur. Imbribus proueniunt omnia haec. Siccantur pendentes suilli iunco transfixi, quales a bithynia ueniunt, Succineis nouaculis & argenteo apparatu fungos ipsae suis manibus deliciae coquebant: un Graeci hos Deorum cibo nasci dictitant, ut Tranquillus in Nerone meminit. Porphyrius non cibum sed filios deorum fungos & tubera uocabant, quia pro uenire uiderentur sine semine, Nata forte diuersitas quod uerbum θεοτρόφοt et eum qui alit et eum qui alitur significat accentu modo commeante.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
