Latin
607.5 to 607.6
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 607.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
porro Deorum &cibus &alumni ideo uideri possunt quoniam &eos quorum pater ignotus est filios terrae dicimus, quod quidem &Cicero in qua uam ad Atticum epistola confirmat de Lica. Recentiores alia quoque nomina uel genera dedere ouatos ab oui similitudine, spongiolos a spongia, digitellos a digitis, porriginosos a potrigine pezicas quasi sessiles &pediculis carentes. Laciniae priuatim dicuntur e castanea magnitudine spectabiles ut singuli sufficiant. In nocentissimi sunte rubis &carduis uere nati rotunditate clusili quos inde prunulos, &spinulos appellant: &cardeolos. oritur &e saxo id est lapide lyncurio, siue lyn caeo uulgari uoce dicto fungus admirabili natura. praeciditur hic in esum, &alius subnascitur an no toto. pediculi pars relicta duratur in silicem: atque ita semper crescit lapis restibili foecunditate, nec credidimus antequam domi natos, ita manducaremus. Nouum &hoc uita sibi comperit inuicemque multa perdit: quanquam est ubi Plinius hoc innuat ut in castigatione pliniana. xX. secundi libri di ximus. Sunt &igniarii quidam fungi &quibus strigilium uice tostrina utitur. DCLXXXXVIIII