# De materiali medicina 607.5-6

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, 607.5 to 607.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/607.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/607.5

porro Deorum & cibus & alumni ideo uideri possunt quoniam & eos quorum pater ignotus est filios terrae dicimus, quod quidem & Cicero in qua uam ad Atticum epistola confirmat de Lica. Recentiores alia quoque nomina uel genera dedere ouatos ab oui similitudine, spongiolos a spongia, digitellos a digitis, porriginosos a potrigine pezicas quasi sessiles & pediculis carentes. Laciniae priuatim dicuntur e castanea magnitudine spectabiles ut singuli sufficiant. In nocentissimi sunte rubis & carduis uere nati rotunditate clusili quos inde prunulos, & spinulos appellant: & cardeolos. oritur & e saxo id est lapide lyncurio, siue lyn caeo uulgari uoce dicto fungus admirabili natura. praeciditur hic in esum, & alius subnascitur an no toto. pediculi pars relicta duratur in silicem: atque ita semper crescit lapis restibili foecunditate, nec credidimus antequam domi natos, ita manducaremus. Nouum & hoc uita sibi comperit inuicemque multa perdit: quanquam est ubi Plinius hoc innuat ut in castigatione pliniana. xX. secundi libri di ximus. Sunt & igniarii quidam fungi & quibus strigilium uice tostrina utitur. DCLXXXXVIIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
