# De materiali medicina 611

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ARCTION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/611
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/611

PETASITES DCCXXII n ap. N, Etasites dicta uidetur a Petaso pileum significante apud Graecos: unde petasati hoc est pileati. apud catullum .n. ita Castor & Pollux dicuntur. nec aliud in Mercurio Petasus est quae galerus: quanquam Lactantius grammaticus & alas & Talaria contineri credidit in ea noce quasi petasum pro pinna capiant, cum legendum sit non petasum. sed petalon quocunque lo co pinna significatur. ita.n. Graeci etiam frondem uocant, ut est apud Iulium Pollucem. Multos decepit corruptus in Pliniolocus. Alcamenes inquit Phidiae discipulus aereum petasum fecit: qui uocatur encrinomenos aliis petalon: aliis petasum legentibus: cum legendum sit pentathlon: quem nostri Quinquertionem uocant, ut est apud Festum. quod & codices manu scripti: & primis impressi formis habent. Quod genus & Myronis & aliorum operibus ascribitur ut eodem capi te Plinius indicauit. Petasones porro dicimus: quas Graeci Pternas, & nostri Pernas uocant, ut Athenaeus inquit. De petasite multa proxime diximuscredentes hanc latine personatiam uocari, & Graece aquibusdam echion, ut ait Plinius: nisi quis non echion, sed arcion scribendum propter similitudinem cum arciocontenderit: cui non contradico ipse.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
