Latin
SMILAX LIA
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 616-2
Unproofread scanNot analysed yet
SMILAX LIA. Milax siue milax lia, hoc est leuis diuersa est ab ea: ut praemonui, quae smilax cepea hoc est hortensiana dicitur: de qua &alio loco demonstratum est. leuem Plinius amare culta &in iis gigni scribit. Sed nullius effedus esse. Galenus similes eam uires habere praedicat: quas aspera. DCCLIX MYRTVS SYLVESTRIS. Yrtus syluestris differt a satiua baccis rubentibus breuitateque. ideo &Chamaemyrsine m uocatur. Eadem: &oxymyrsine, atque ruscus, siue bruscus uulgo: sed corrupte. Inter herbas sponte nascentes idoneas cibo numerat, &ex qua fiunt ruri scopae. Ruscum inquit Verrius apud Festum amplius paulo herba est exilius uirgulto, fructibus non dissimile lunco. huius colorem mulieres uti solitas Cato meminit. hanc &Acoron idem Plinius, sed Dioscorides Acaeron uocari scribit. Scio fructum huins cubebas Maurice uocatas credi: quod quam uerum sit: diligenter animaduerti cupio praesertim ab iis dissentiens: qui hoc affirmant. Galenus certe id quod Cubebas medici appellant, ipse carpesium uocauit: duorum generum. ponticum, &laertium, a mon tibus Pamphyliae: ubi frequens est: ita dictum: inueniri hoc, &in Sida copiosum tradit: oppidum id est Pamphyliae. naturam, &effectum ei reddit, quales ipsi phu: gustum quoque similem tenuio ris etiamnum hoc est subtilioris substantiae: propterea &plus uirium in eo esse purgandis, &exterendis intestinis, quae sint occlusa. non tamen par uirtute penetrandi Casiae ne dum Cinnamomo, etiam si Quinto inquit ita uidebatur. urinam cit, &renes calculis laborantes liberat: quo argumento Mauri syluestris Myrti baccas Carpesium, &cubebas esse putauerunt: praecipue cum nec Dioscorides Carpesium, nec Galenus Myrtum syluestrem usquam nominent. Est autem odoratum semen Carpesium hoc est cubeba. foetent syluestris myrti baccae: dum recentes sunt: ossea in iis duritia. In Carpesio nihil tale, superuacuum existimo in re confessa quidem, sed a nobis primum comperta longiorem moram ducere. Illud in transcursu dixerim, Carpesium si ore contineatur, claram uocem facere pronuntiantibus: ob id Bernardus Iustinianus homo In primis doctus, &Eloquens nunquam sine hoc semine contionabatur, sed &illam dotem praedicant: maiorem in coitu uoluptatem sentiri ab iis, qui habeant id in ore: quasi non satis fit in ea titillatione mens commota: nisi doceamur quemadmodum nos Venus adminiculatior, &uiolentior transuersos au ferat. Paulus, &Carpesiam uocauit quandoque. Nam Opocarpasum hoc est lac e Carpaso, siue Carpatho, ut Dioscorides appellat, siue Carpasia, interim, &Carpesia, ut Paulus: ex eodem sit genete an diuersum non constat. illud certum est inter delibutoria uenena poni eum succum libro huius operis supremo. Est &Carpasium lini genus: quod ut Pausanias ait, solum ex omnibus igni non corripitur. DCCLX