# De materiali medicina 616-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, SMILAX LIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616-2

SMILAX LIA. Milax siue milax lia, hoc est leuis diuersa est ab ea: ut praemonui, quae smilax cepea hoc est hortensiana dicitur: de qua & alio loco demonstratum est. leuem Plinius amare culta & in iis gigni scribit. Sed nullius effedus esse. Galenus similes eam uires habere praedicat: quas aspera. DCCLIX MYRTVS SYLVESTRIS. Yrtus syluestris differt a satiua baccis rubentibus breuitateque. ideo & Chamaemyrsine m uocatur. Eadem: & oxymyrsine, atque ruscus, siue bruscus uulgo: sed corrupte. Inter herbas sponte nascentes idoneas cibo numerat, & ex qua fiunt ruri scopae. Ruscum inquit Verrius apud Festum amplius paulo herba est exilius uirgulto, fructibus non dissimile lunco. huius colorem mulieres uti solitas Cato meminit. hanc & Acoron idem Plinius, sed Dioscorides Acaeron uocari scribit. Scio fructum huins cubebas Maurice uocatas credi: quod quam uerum sit: diligenter animaduerti cupio praesertim ab iis dissentiens: qui hoc affirmant. Galenus certe id quod Cubebas medici appellant, ipse carpesium uocauit: duorum generum. ponticum, & laertium, a mon tibus Pamphyliae: ubi frequens est: ita dictum: inueniri hoc, & in Sida copiosum tradit: oppidum id est Pamphyliae. naturam, & effectum ei reddit, quales ipsi phu: gustum quoque similem tenuio ris etiamnum hoc est subtilioris substantiae: propterea & plus uirium in eo esse purgandis, & exterendis intestinis, quae sint occlusa. non tamen par uirtute penetrandi Casiae ne dum Cinnamomo, etiam si Quinto inquit ita uidebatur. urinam cit, & renes calculis laborantes liberat: quo argumento Mauri syluestris Myrti baccas Carpesium, & cubebas esse putauerunt: praecipue cum nec Dioscorides Carpesium, nec Galenus Myrtum syluestrem usquam nominent. Est autem odoratum semen Carpesium hoc est cubeba. foetent syluestris myrti baccae: dum recentes sunt: ossea in iis duritia. In Carpesio nihil tale, superuacuum existimo in re confessa quidem, sed a nobis primum comperta longiorem moram ducere. Illud in transcursu dixerim, Carpesium si ore contineatur, claram uocem facere pronuntiantibus: ob id Bernardus Iustinianus homo In primis doctus, & Eloquens nunquam sine hoc semine contionabatur, sed & illam dotem praedicant: maiorem in coitu uoluptatem sentiri ab iis, qui habeant id in ore: quasi non satis fit in ea titillatione mens commota: nisi doceamur quemadmodum nos Venus adminiculatior, & uiolentior transuersos au ferat. Paulus, & Carpesiam uocauit quandoque. Nam Opocarpasum hoc est lac e Carpaso, siue Carpatho, ut Dioscorides appellat, siue Carpasia, interim, & Carpesia, ut Paulus: ex eodem sit genete an diuersum non constat. illud certum est inter delibutoria uenena poni eum succum libro huius operis supremo. Est & Carpasium lini genus: quod ut Pausanias ait, solum ex omnibus igni non corripitur. DCCLX

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
