# De materiali medicina 616-3

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAVRVS ALEXANDRINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616-3

LAVRVS ALEXANDRINA Autus Alexandrina Carpophyllos quoque dicitur quoniam super dorsum folii fructifi cat. propria nascitur circa Idam unde cognomen Ideae. plurima & circa Heracleam Pon ti. Frutex topiarii, & coronarii est operis. DCCLXI DAPHNOIDES Aphnoides & ipsa laurus est syluestris baccis e nigro ruffis, sed alii eam pelasgon. alij Cephalon, siue stephanon Alexandri uocant. herbarii nostri Laureolam, & hanc & sequentem. Folia huius crassiora Plinio quae Lautus, graciliora Dioscoridi. nec illud praeteribo Dioscoridis mihi uerba non uideri: quibus dicitur alypo similem hanc herbam esse floribus nymphaeae. Inuenio & qui alypoides hanc uocent. DCCLXII CHAMAEDAPHNE Hamaedaphne folio temui. eadem quibusdam & Vicapuinca est. herba Topiaria: semp uitens in modum lineae foliis geniculatim circundata, ueteribus inopiam florum suppiere solita. cuius & come d untur asparagi. porro mihi alia uidetur esse Vincaperuinca, quam Chamaedaphne, quod Vincaperuica non attollitur: sed serpit: ac se in modum lineae: ut praedixi, porrigit. flore in purpuram ceruleo. Chamaedaphne assurgit in cubitalem altitudinem ut Dioscorides, & Plinius confirmant. potest m etiam Chamaedaphne dici Vincaperuinca id quod, & Plinio placet.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
