# De materiali medicina 616

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AEGILOPS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/616

Est autem Dolichos, quam Plinius siliquam syluestrem uocauit: id quod tri bus Auctoris eius locis inter se collatis autumo. unus est libro eius. xviii. siliqua inquit omnis Dira adhaerendo. alius.xvii. & circa inquit Tepe thessalica, quae Polypodio uocatur, & quae dolichos. Tertius libro. xxxi. Circa thessalica inquit Tempe mirum siliqua syluestris amplecti radicibus fon tem eum dicitur: semper florens purpura. Vitruuius tamen hanc quae circa thessalica Tempe nascitur, non herbam, sed arborem intelligit. In thessalia inquit fons est profluens, ex quo nec pecus ullum gustat, nec baeluarum genus ullum propius accedit: ad quem fontem proxime est arbor flo rens purpureo colore. DCCLVIII.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
