# De materiali medicina 617-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ELLEBORVM NIGRVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/617-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/617-2

ELLEBORVM NIGRVM. Lleborum nigrum sunt qui Ectomon Melampodion uocent. Hippocrates certe haud ali ter fere quae Ectomon appellat Veratrum ipsum, praecipueque nigrum. porro Melampodion iccirco dicitur, quia Melampodem inuentorem habeat: quem alii diuinationis peritum. Alii pastorem fuisse tradunt: & furentes Proeti filias Elegem, & Celaenen dato caprarum lacte, quas Elleboro purgatas animaduertisset, sanasse in Arcadia prope fontem Clitorium. Caulis ei similis can dido. Folia, ut Theophrastus quodam loco tradit: etiam laurinis similia, ubique prouenit. Religio se hoc colligitur. Nam & gladio circumscribit, & ad ortum spectat, qui eruit. precatur: ut id liceat si bi concedentibus diis facere. Veratrum & nigrum, & candidum ex Anticyra commendant scripto res, & poetae, anticyra uero haec in Locride siue Phocide sita est, ut scribunt Pausanias, & Strabo. Nam & aliubi legitur Anticyra hoc est sinu Maliaco & prope montem Oetam: ubi elleborum quidem praestantissimum: sed in Phocidis Anticyra melius paratur admistione ut inquit Strabo Sesamoidis, de quo statim dicemus. propterea in Phocidis Anticyram non in oetaeam Helle borum poturi secedebant. DCCLXV SESAMOIDES MAIVS Esamoides majus a similitudine nomen accipit. hoc nascitur in Anticyra. nec alibi Elleborum a Theophrasto dicitur: ut in candido notauimus. quod inuenerim. hoc & DCCLXVI SESAMOIDES MINVS Esamoides minus folio minore quam Sesami nascitur in glareosis: hoc & sesamoides candidum a Galeno dicitur. DCCLXVII CVCVMIS SYLVESTRIS SIVE ANGVINVS De cucumere syluestri, siue anguino, & erratico dictum in satiuo est. illud hoc loco meminerimus: Balidem a quibusdam uocari ut inquit Dioscorides, anguinum cucumerem. ego Balin, & balidem lego dici florem quendam, & alio nomine ballithum: qui mor tuos uitae restituat: ut & de Arione fabulantur. Photionem habeo grammaticum, qui hoc affirmet post Plinium demonstratam a dracone, qui ea berba catulum sibi occisum reddidit saluti. cucumerem syluestrem Bubalion quoque dici Auctores sunt Dioscorides, & Hippocrates. Est ubi caprificum ita dici legas: errore nato quod caprificus Agria hyce appelletur. Syiuestris uero cucumis Agriosicys.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
