# De materiali medicina 617

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LAVRVS ALEXANDRINA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/617
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/617

Sed ut testatum sit tamen aliud, non idem omnino genus esse. Alioquin & medicinae quoque nonnihil uariant. Hydropicis, & autibus, & aluinis prodesse Vincaperuinca dicitur. Chamaedaphne capitis doloribus: urinae mensibus cien dis: ardoribus flomachi, Torminibus. ELLEBORVS CANDIDVS DCCLXIII Lleborum candidum. hoc est Veratrum, frigidis gaudet. in Anticyra commodissime purga ri fructu eius, quod sesamae habet similitudinem Theophrastus tradidit. Sed hoc Selamoides uocatur, coturnicibus semen Ellebori gratissimum scribit Aristoteles: quam ob causam antiqui eas damnauere mensis. nunc quaeruntur. Nigrum a candido tadice tantum differre arbitrantur plerique. alii etiam foliis quae candidum continuo radici annexa, & humi sparsa habeat, caule ferulaceo breuioreque quam Albuci. plurimum nascitur in Oeta monte, & optimum uno eius loco circa pyram. Secundus locus pontico. Tertius heleatico: quod in uitibus gigni ferunt. Quartus Parnasio quod adulterant Etolico ex uicino. Sunt qui & Masseleoticum inter haec laudent: album cum succiditur, caput aggrauat. Ideoque celeriter effodi praecipitur, & allium praesumi, & uinum sorberi: quod Dio scorides & in nigro seruat. leguntur autem tenuissimae radices, breuesque: ac uelut decurtatae etiam hae. Nam summa: quae est crassissima cepis similis canibus tantum purgandis idonea est. ueteres radicem, corticemque carnolissimum eligebant: quo tenuior eximeretur medulla. hanc humidis spongiis oper tam, turgescentemque in longitudinem fundebant. deinde fila in umbra siccabant iis utentes. nunc ta mulos a radice sua grauissimi corticis ita dantes. Inciditur forficulis elleborum, & cribratur. Cor tex remanet. hoc summoto medulla cadit. Album optimum, & quod celerrime mouet sternutamen ta. Sed multo terribilius quam nigrum. durare uim utriusque triginta annis putant. Necantur albo muscae trito, & cum lacte sparso. Galli sagittas in uenatu tingunt Elleboro, circuncisisque uulneribus teneriorem sentiri carnem praedicant. Herophilus Elleborum fortissimo duci aequabat. Concitatis n. intus omnibus ipsum imptimis exire. Ideo errauisse antiquos parcius id praebendo, cum cele rius erumperet, quod largius daretur. Reddi post quatuor fere horas incipit totum opus. septenis absoluitur. Nigrum Equi. boues, suesque cauent, cum impune candido uescantur. DCCLXIIII

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
