Latin
ELLEBORVM NIGRVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 618
Unproofread scanNot analysed yet
alius quoque flos habetur Bellis nomine pratisis, &candidus, &quadantenus rubens. aduersus strumas efficax: ut Plinio uidetur. sit autem Bellis idem qui &Bellius: siue Bellio, &ipse flos pratensis quem plinius quinquagenis quinis Barbulis pastillicantibus Coronatum scribit: animaduertendum puto: quamqua. n. luteus uidetur a Piinio describi Bellio uolumine primo, &uigesimo. Bellis uero candidus sexto: &uigesimo: non tamen ita in omnibus plinianis codicibus luteum eum esse legimus. Quidam luteum ei semen, non ipsum florem audiunt: ¶lysin uulgo dictam interpretantur: qui &primus ueris flos: &Margarita cognominatur: &hyeme quoque tota nascitur ex occidente: ut quidam existimant: in italiam conuectus. Quinquagenas tamen ei ternis non qiinas barbulas inuenio. Laudatur ad paralysin aquo &nomem: iteque ad podagras, &Ischiada. paral ysi uocatae florem habet similem paucioribus tantum barbulis, flos qui quanuam a longin quo conspicuus est Paradelos uulgo dicitur: folio. n. non admodum di uerso: nisi quod serratum est huic non paral vsi. Sunt qui buphthalmust: &bouis oculum appellent. nam qui Antipatrem uulgo dictum rent ir eu esse, liquido falluntur: cum sit Antipater surculosus: &flore luteo quasi cunilaginis minore. folia roris marini latiora, minusque longa: Christophorianam, &Oculum Consulis nonnulli uocant. huius illa proprietas quod flores post nascentes altius tolluntur, quam prius nati. De cuius rei argumento uideri posset aliquibus hanc herbam esse: quam Plinius Impiam uocari tradit. herba inquit Impia uocatur in cana rotis marini aspectu thyrsi modo uestita: &capitata. Inde alii ramuli assurgunt sua capitula gerentes ob id Impiam appellauere: qunim liberi supra parentem extollant. alii potius ita appellatam quod nullum animal eam attingat, existimauere. haec inquit inter duos lapides trita feruet praecipuo aduersus anginas succo. Nec tentari unquam eo morbo: qui gustauerint: itaque &suibus dari: quaeque medicamentum id noluerint haurire: eo morbo interire. Sunt qui &in auium ni dis inseri aliquid ex ea putent: atque ita non strangulari pullos auidius deuorantes. haec Plinius. Caete rum quoque similitudo in ea proprietate sit. multa sunt interutramque discrimina. Primum quod Impia: inca na est herba: Antipater non est. alterum quod trta non feruet. Tertium quod nec capitula, nec thyrios gerit: sed flores duntaxat. DCCLXVIII