# De materiali medicina 618-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ELATERIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/618-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/618-2

ELATERIVM Laterium Theodotus agitatorium conuertit, nullum medicamentum longiore aeuo durat. Ducentum.n. Annos uim eius pollere Theophrastus asserit. melius, quo uetustius usque ad quinquagesimum lucernas adhibitum extinguit. hoc.n.ueri probatio est: Si prius quam restinguat scintillare sursum, ac deorsum cogat. pallidum praestantius ac leuiter amarum. huius cam maturi us secatur. alioquin semen exilit oculorum enam periculo, harundine ueteres incidebant. Tradunt hoc succo tactis Radicibus uitium non attingi uuas ab auibus. ad hunc succum cucumis Anguinus autumno carpitur. STAPHIS AGRIA DCCLXVIIII Taphis, siue astaphis agria haec est, quae pituitaria quoque dicitur, Cornelius Celsus uuam Taminiam intelligit falso. Maturescit.n. semen huius cum Vindemia, nigrescitque cum Taminiae acini rubescant, & in apricis nascatur: & Ampelos Agria sit non Staphis agria. haec non nisi in opacis. Paulus Galenum secutus duplex genus facit staphidis satiuum: & syiuestre: ut satiuum sit: quam nos Vuam passam uocamus, quinto uolumine reddendam. Astaphin qui attice locuntur, Ostaphin uocabant: sicut Omintham pro Mintha, siue menta: & Ostacum pro Astaco. est au tem astacus is: quem nos Gammarum quoque dicimus. porro est locus in Aetio ubi legas Stephanida agriam mendose: ut suspicor pro Staphide agria: quinim ad uitia, psorasque capitis commendat eam. Nisi quis Stephanida putet esse: quam a nostris Coroneolam uocari diximus, hoc est cynosbato utique si & haec, ut rubi manantibus in capite praesidio esse potest. THAPSIA DCCLXX Hapsiae liquor expressus efficacior quam semen. In africa uehementissima haec est. Semen ferulae Thapsiam aliqui uolebant esse falso. Suum.n. genus est inani caule: nec excedente baculi longitudinem: Thapsia ob humoris abundantiam opus suum, ut Galenus auctor est, sero perficit. facile corrumpitur. In Theocrito poeta thapsos legitur genus herbae tingendis lanis utile: qua & capillus flauescat. hanc & Xylon Scythicon: hoc est lignum scythicum a Sappho dici putant uulgo chrysoxylon. diuersum porro an idem sit thapsos quod thapsia: iudicandum relinquo. In Aristotelis tertio Rhetorico. Hypopion sunt e Graecis qui pro thapsia: uel alia herba capiant Ru bente. nos pro sugillatione uertimus. SPARTVM DCCLXXI Partum, siue spartion Genistam nostri uocant: fortasse quia genu modo flexilis ad nexus sit, uel quia genibus medeatur dolentibus, multiplici tunicatum Cortice, sponte nascens: & quae seri nequeat: proprieque aridi soli iuncus. & terrae uicium: quia nihil ibi seri, aut nasci possit, noxium animalibus, praeterque cacuminum teneritate. In Hispania Spartum, & pro fune ipso capi tur: ut Merinthus merindusque a poetis. Sint duo sparti genera: unum quod Genistam uocamus.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
