# De materiali medicina 627-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, VITIS SYLVESTRIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/627-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/627-2

Lenida etiam poetae. nam & Lenaeus dicitur is Deus. alia porro uua eliquescit in potum, alia eligitur ad uescendum. haec aut in corbulam secernitur: ut inde addatur in ollulas: quae in dolia plena uinaceorum trudantur. alia in piscinam picatis amphoris demittitur: alia in haram Camario suspenditur. uuam amineam minusculam: & maiotem: & apiciam commodissime in ollis Condi putauit Cato. Eiusdem generis in sapa: & mulso rectissime seruantur. duracinas: & Amineas, Scancianas affirmant opportu / nissimas esse, quae pendeant: quod genus omnes Conditaneas: & Conditiuas appellamus. Vuae in palea seruatae pensilibus proximae dicuntur. Vuae uehementiores nigrae. Ideoque uinum ex iis minus iocundum. Suauiores albae, quiam aere translucido facilius accipitur. Est & Vua Theriace uocata: quod contta morsum omnium bestiarum proficiat: cuius rationem serendae Palladius istituit. Florem Vuae in cibis dari gallinaceis praecipiunt, ut praeterera non attingant uuas, quod & in Labrusca diximus. DCCCXVIII VINACEI Inaceus Graece Stemphylon uocatur. dicimus & uinacea neutro genere: Palladius etiam semini no Vinaceam. haec & floces appellant sicut in Oliua Flaces, atque Fraces. Vinaceos poetae sunt qui brycia, & brytea quoque appellent quaequae & pro fracibus Oliuarum sumuntur.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
