Latin
ALBANVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 631
Unproofread scanNot analysed yet
Marsicum Austerum. Austerum &Barbinum Athenaeo, quod Balbinum dicitur Balbiae proueniens Plinio. E campania prope Cumas Vluanum commendant. Quinto demum annon poculentum leue. Iam Calenum quod &phalerno praeferunt ad utilitates stomachi. Fundanum plus iusto alit: ideo parcius erat conuiuiis, quod &caput: &stomachum tentabat. Sabinum leuitate praeponebatur omnibus. Vsum eius a septimo ad quinfumdecimum aetatis annum probabant. Nomentanum a quinto anno incipit: nec leue, nec admodum suaue. Spoletinum suaue Coloris aurei. Caulinum prope capuam fortasse id quod eo loco tradit Polybius Anadendritin uocari, praelatum omnibus Circa Neapolim Trebellicum: Herbulo color niger: non multos post annos candidus. delicatum hoc, &per quam leue. Tarentina, &quaecunque illo tractu habentur: tenera sunt, &duleia: &amica stomacho, cuiusmodi lagaria non procul Grumento nascentia, Messalae potu, &salute: ut Plinius retulit, insignia. Beneuenti fiebat infumatum, quod Graece Capnias dicitur a Platone comico quemadmodum &uuae fabrorum ferrariorum maxime fornacibus ex Africa praecipua Tiberii Caesaris cura.