# De materiali medicina 631

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ALBANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/631
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/631

Marsicum Austerum. Austerum & Barbinum Athenaeo, quod Balbinum dicitur Balbiae proueniens Plinio. E campania prope Cumas Vluanum commendant. Quinto demum annon poculentum leue. Iam Calenum quod & phalerno praeferunt ad utilitates stomachi. Fundanum plus iusto alit: ideo parcius erat conuiuiis, quod & caput: & stomachum tentabat. Sabinum leuitate praeponebatur omnibus. Vsum eius a septimo ad quinfumdecimum aetatis annum probabant. Nomentanum a quinto anno incipit: nec leue, nec admodum suaue. Spoletinum suaue Coloris aurei. Caulinum prope capuam fortasse id quod eo loco tradit Polybius Anadendritin uocari, praelatum omnibus Circa Neapolim Trebellicum: Herbulo color niger: non multos post annos candidus. delicatum hoc, & per quam leue. Tarentina, & quaecunque illo tractu habentur: tenera sunt, & duleia: & amica stomacho, cuiusmodi lagaria non procul Grumento nascentia, Messalae potu, & salute: ut Plinius retulit, insignia. Beneuenti fiebat infumatum, quod Graece Capnias dicitur a Platone comico quemadmodum & uuae fabrorum ferrariorum maxime fornacibus ex Africa praecipua Tiberii Caesaris cura.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
