Latin
ADRIANVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 632
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia porro transmarina septem in sex annis ad uetustatem mediam peruenire existimantur. Vino Chio ueteres in oculorum uitiis uti solitos, nomen ipsum indicat. Collyriorum quorundam quae Graeci Chiaca cognominant. hoc uinum: &Ariusia a loco: &optimum quod esset Aristaeum uocabant Iulius Pollux auctor. Nigrum uinum in Chio primum fuisse Theopompus auctor est. nam &uitem serere in eadem insula repertum putant ab Oenopione liberi patris filio: qui &urbem in ea condidit.