# De materiali medicina 632-2

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, LESBIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/632-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/632-2

LESBIVM DCCCXXXVII Esbium sponte naturae suae mare sapit. hoc & Protropum dicitur quotiens dulce est, itemque Prodromon Athenaeus auctor. Quaerat aliquis in Victruuio quis sit uerborum sen sus, cum dicit. Sed animaduettimus isulam Lesbon uinum protirum maloniam catace caumenen. item lydiam molliton. Corrupta lectio: quae sic testituenda est. Sed animaduertimus infulam Lesbon Protropon. Moeoniam, Catacecaumeniten. Lydiam Tmolitem dare. de Protropo di ctum est superius. de Tmolite statim fiet mentio. de catacecaumenite Strabo. Catacecaumene inquit regio est, quam alii Mysiam: alii moeoniam appellant. Dictam uero ita quod nihil in ea praeter ui num gignatur: idque nobilissimum ambusta uelut igni terra, EPHESIVM DCCCXXXVIII Phesium defruto: & mari conditur: ideo insalubre. Phygelites appellatum ab oppido propinquo: quod Phygelam Plinius: Pygellam plerique nominauere. In nomine sunt & transmarina, & leucadium: & Sapia: & Thasium: quibus principatum dat Hermipbus in oppido Opunte: quod & Plautus in Penulo demonstrat sumptum ab Eubulo, item ex Euboea Sciatho: & e Peparetho insulis, quanquam postremum hoc multi sunt qui dannant. Iam e Syria phoenicium uocatum qunoque Cyclium: cuius & Xenophon in ascensu meminit. laudatur & Magneticum, & ut alibi Diximus Mendaeum. praeterea ex Acantho urbe. nam Cirimphium asperum contemnitur. Troezenii: ut ait Aristoteles Anthedon idium, & Hyperiandium commendant auctorum suorum nominibus Hypero: & Anthe: quemadmodum & Althepiadium ab Altephio: qui ex Alphei nepotibus fuit. Apyrum quoque uinum ab Alcmane poeta memoratur. est autem Apyron quodcumque non est coctum. laconica sunt Pentalophium a quinque collibus: ubi nascitur uocatum: item Dethiadium, siue Denthis: & Oenuntium: & Onoglis: & Stathinium a locis omnia quae iuxta Pytanem sunt oppidum eius terrae. Theophrastus Erythaeum molle salsumque: idem Heracleoticum tradit odoratum, atque durum.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
