# De materiali medicina 632

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, ADRIANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/632
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/632

Omnia porro transmarina septem in sex annis ad uetustatem mediam peruenire existimantur. Vino Chio ueteres in oculorum uitiis uti solitos, nomen ipsum indicat. Collyriorum quorundam quae Graeci Chiaca cognominant. hoc uinum: & Ariusia a loco: & optimum quod esset Aristaeum uocabant Iulius Pollux auctor. Nigrum uinum in Chio primum fuisse Theopompus auctor est. nam & uitem serere in eadem insula repertum putant ab Oenopione liberi patris filio: qui & urbem in ea condidit.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
