Latin
633.1 to 633.7
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 633.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
VINVM ADYNAMON. DCCCXLIII Dynamon ratio faciendi uaria. Sed omnibus sere cognita. VINVM NIGRVM E LABRVSCA DCCCXLIIII VINVM MELITITES DCCCXLV Vici e genere est melitites. Sed austerum seculis. iam fieri defiisse Plinius existimat. Sit autem melitites id quod in Pleudulo uocat Plautus mellinam illo uersu. Murrinam. passum defrutum mellinam. OENOMELI DCCGXLVI In medio Relinquimus. Enomeli hoc est uinum mulsum: quaeq nostri sine uini mentione hoc intelligunt mulsum dicentes. uinum hoc facillime cum melle concorporatur, quod in dulci nunquam euenit. Mulsum in Thracia primus Aristeus comperit. multi senectam longam intinctu mulsi tolerauere, neque alio ullo cibo. Regium morbum Varro cognominatum aquatorium tradit, quo niam curetur mulso. Cisibilites genus uini est in Galatia nascens, &Balincium in Sicilia, quae sapo tem mulsi non uini praebeant. ex musto, quod fit mulsum, Graeci nectar uocant. MELICRATON DCCCXLVII Elicraton: &mixtum mel, &aqua mulsa dicitur interim: &dulcis aqua. rationes aquae mulsae conficiendae plures sunt apud rei rusticae scriptores. alia res est Metaceras apud Hippocratem, quae uox egelidum, siue quod idem è tepidum mixtum signilicat, hoc est Galactodes Syncrama. Iulius Pollux nescio quae recte Melicratum inquit est quod nunc oenomeli uocamus. Caeteri magno haec discrimine separauerunt. In aethiopia Troglodytae melicratum e cu iusdam herbae floribus conficiunt proceribus bibendum uini loco, sicut dilutum paliuri populo. HYDROMELI DCGCXLVIII Ydromeli secundum aquae mulsae genus est saporem uini uetustate assequitur nusquam ma gis laudatus, quam in phrygia ex imbre quidem puro, &melle damnatum multis annis iis dem uitiis, quibus uinum: nec iisdem utilitatibus. AQVAE IN COMMVNE DCCCXLIX Qua profluens utilior existimatur stagnante ac pigra. tum putealis quaerenda. Cisternarum ab aliis laudatur argumento subtilitatis: ut quae subire in coelum, ac pendere potuerint. ab aliis damnatur: ut quibus sordium, &limi: &animalium quoque plurimum inesse sentiat citissimumque ideo calefiat aqua pluuia computrescatque minime durans in nauigatione. grandinis quidem potus in confesso pestilentissimus. De niue, &glacie dissident sententiae: aliis subtilissi mas eius elementi partes arbitrantibus, quia pendeant in sublimi: aliis crassissimus: atque iccirco insaluberrimus inde haustus qam exinanitum sit quicquid tenuissimum in iis erat.