Latin
ABITEHINCPESSVMI FVRES. VOSQVID VOLTISCVM VOSTRIS
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 634-2
Unproofread scanNot analysed yet
ABITEHINCPESSVMI FVRES. VOSQVID VOLTISCVM VOSTRIS OCVLIS EMISSICIIS? ABITE HINC VOSTRO CVM MERCVRIO PE TASATO CADVCEATOQVE. MAXVMVS MAXVMVM DONVM PLV TONI HOC SACRVM FACIT. APOMELI DCCCL Ertium discrimen aquae mulsae apomeli dicitur. DCCCLI AQVA MARIS Quam maris hoc est hydor thalassion probant ex alto haustam: nullaque dulcium mixtura. haec rubiginem ferro exterit celerrime. dulcescit. n. argilla percollata. In mari expan sa circa nauim uellera madescunt halitu matis: qui postea dulcis exprimitur. demissae rae ticulis in mari concauae e cera pilae aut uasa inania obturata dulcem intra se colligunt humorem. uetustate uirus deponit. conduntur aquae rosis &Rosaceae uocantur hydrorhodina &hydrorosata Graeci appellant. THALASSOMELI DCCCLII ACETVM DCCCLIII Cetum id est oxos uini quidem uitium est. Sed ad luxuriam cessit hominibus: tot ad usus expetitum sine quibus uita, ut inquit ille, mitior exigi non posset. Est &Vappa uitium ui ni. Sed nulla ex commendatione. quin probrosa quoque res uel hominum conuitio quo tum degenerauit animus. Fit autem Vappa cum iterum sponte musta seruent. infusum terrae acetum spumat. Saxa rumpit. quae non ruperit ignis ante cedens, cibos quidem &sapores non alius magis succus commendat &excitat. compescitur eius asperitas tosto pane aut uino aut sale. contra iners accenditur pipere aut lasere. Acetum fit etiam non ex uino commentitium multis modis: sicut uinum &oleum sine uuis &oliuis. Acetum aliud non esse quae culpatum uinum quis nesciat? mixtum oleo Graeci Oxelaeon sicut aqua oxycratum nos Poscam Puscamue dicimus. Ipsi quoque Graeci phuscam. ut Paulus &Aetius. isubres &ligures padani uinum fecatum siue loram uulgo se re poscam nominant. nam acetum rosaceum oxyrhodinon Graece dicitur. Acetum natura frigidum comprobat Galenus. calidissimum Theophrastus existimauit.