Latin
ANTISPODION
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 638-2
Unproofread scanNot analysed yet
ANTISPODION Ntispodion est, &cinis fici caprificique, ac lentisci, e buxi quoque coma est: pseudo cyperi &Terebinthi, &oenanthes. AES VSTVM DCCCCXVIIII Es ustum, graeci calchon cecaumenon uocant. Celsus uero cum cinerem cyprium uocat, aut cy prium aes crematum, aut spodio cypriam intelligit. Aegyptus collyrii modo terit in coti culis. suligo aeris, siue ut Aetius appellat, aerariorum fabrorum, ephestia graece dicitur. SCORIA AERIS DCCCCXX Coriam metallorum graeci, &scoriam, &cibdelin uocant: ut Photioni placet. FLOS AERIS DCCCCXXI Los aeris. hoc est chalcu anthos: differt a chalcantho, quod atramentum est sutorium. differt et a squamma. quae ui atque ictibus clauis &panibus aereis excutitur. Flos uero ex iisdem cadit sponte. Fit autem in aerariis officinis iam fuso aere atque percocto, additis etianum carbonibus paulatimque accensis: Tum repente uehementiori flatu expuitur aeris Pala quaedam (ut Plinii uerbis utar) quod psegma floremque uocant. Est autem Pala proprie, ut inquit Strabo purgatioris auri gleba semilibralis, a quo translatum id nomen est &ad alia. Plinius alio loco Palacas In Hispania dici massas auri scribit i pu teis repertas decussis pondere: quas &palacranas uocant: sicut minutum quod est balancem. Democritii chy mistae aphrodites sperma hoc est ueneris semen. Nam &ipsum aes non alio quae ueneris uocabulo pronunti ant, iidem ascion chalcon pro aeris flote accipiunt: hoc est quasi exumbratum aes interpraetet. Sunt qui florem diuersum intelligant a psegmate, sed ratio faciendi eadem. in utroque solum quo psegma excipiatur: stratum esse iubent. DCCCCXXII SQAMA AERIS Quama, hoc est lepis, etiam e ferro in usu est ex acie aut mucronibus maxime simili, sed acriore ui quam rubigo. cyptios clauos, de quibus hic habetur mentio: Palladius cuprinos clauos: &cuprinum aes pro cyptio aere appellat: aeris inquit Celsus duae species sunt alia tantum aeris: alia rubri aeris. ueteres ipsum aes rude impolitumque dicebant raudum siue rodum un porta Romae quod aerata esset raudera, &rauduscula siue raudusculana uocaretur. Quid si pomi genus inter citreas quod rantium uulgo dicitur, ab aetis colore quasi raudium uocaris? hoc est fuluum: Est. n. fuluum aes: ut inquit Ennius. quamquam &a Neratio fortassis inuentore Neratium dici potuit: nisi quis non ran tium, sed Aranium quasi arianum id est persicum a gente uelit appellatum: Est enim Aria ut inquit Hellanicus. &si recte memini, etiam Herodotus, &Plinius, &caeteri persica quaedam regio. Quid item si malum arantium ab Arantia oppido achaiae dictum coniicias? quod &pomis fertile scribunt fuisse a quo effectu posteri phliunta nominauere, ut inquit Stephanus: proinde lacedae monii mensem in quo terra fructibus abundat Phliasion appellant. Accedit quod Herculem mala Hesperidum Arantiam primum tulisse credunt, auctore Pausania. Sed uereor ne quis me alias inuidiae ob noxium: etiam ni mio iuuandi rem latinam studio lapsum praedicet. SQVAMA ALTERA HOCEST STOMOMA DCCCCXXIII Tomoma genus est squamae subtilius ex summa uidelicet lanugine decussum,