# De materiali medicina 640

Pedanius Dioscurides, De materiali medicina, AERVGOVSTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/640
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/640

quod pedes earum lapidibus ferruminat, & annectit: ita plerunque intumescit: ut ex iis lapidibus crystalli modo pendeant uerrucae. Multa plumbi genera connumerant chymistae graeci. Marinum sor det, & asperum est. Sabyesium, & Dalmatense nitet, ac molle dicitur. in Satdiano teneritas: & aer ositas aspicitur. SCORIA PLVMBI DCCCCXXXIII LAPIS PLVMBARIVS DCCCCXXXIII Apis plumbarius, hoc est molibdoides differt a molibdaena, hoc est plumbagine, ut statim constabit. STIMMI DCCCCXxXV Timmi, nos stibium, & stibi dicimus in argenti metallis inuenitur Spume lapis candi s dae nitentisque non tamen translucentis. aliqui alabastrum uocant, alabandum, & alabandicum Aetius. Duo eius genera Mas horridior, scabriorque, & minus ponderosus, minusque radians, & arenosior semina: quam magis probant: nitet friabilis scisurisque non globis dehiscens: Platyophthalmon uocatur, quia dilatet oculos. Gyneceon quia mulieribus obseruiat ci lia tingentibus, semiorbesque pingentibus: unde scitum illud geometriam exercere seminas in cilio praesertim in Hispania, Hippocrates certe stibium significat, ut Galeno placet: aut crustas in eo inuentas, quoties Tetragonum in medicina nominat. Democritus Stibium nisi locis distinguit, Italicum, & chalcidonium prodendo. Quidam non adipe utuntur coquentes, sed fimo bu bulo. habetur & Stimmi cognomento Regis Alexandri, sed compositio medicamenti ea est ad oculos. Rhyadas hoc est qui delachrymationem arcere non possunt quin per maxillas defluat.

---

Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina.
