Latin
ARMENIVM
Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 641-2
Unproofread scanNot analysed yet
ARMENIVM DCCCCXLI Rmenium siue lapis armenius &armeniacus inter colores floridos uocatos deponitur. sunt au tem colores floridi quos dominus fingenti praestat. Minium: cinabaris Chrysocolla: indicum, Purpurissum. Ideo. n. quod preciosi sunt, legibus excipitur, ut a dno non a Redeptore repntentur. caeteri austeri nominantur. Armenia hunc mittit. lapis est chrysocollae modo infectus optimumque est quod maxime uiret communicato colore cum cetuleo in libras tricenis quondam nummis. nunc inuenta per Hispaniam arena quae similem curam recipiat ad denarios senos uili tas rediit. distat a ceruleo candore modico qui teneriorem armenio colorem efficit. differt sine dubio ab armenio ea gleba quam bolon armeniam uocamus dicendam inter cretas. CERVLEVM DCCCCXLII Eruleum siue lapis ceruleus, hoc est Cyaneus a Theophrasto Galenoque Cyanos mascu lino &seminino genere pronuntiatur. In argenti &auri metallis fit: sicut &Sil. de quo prius ut agatur, commodius est. color Sili ut Ochrae luteus: qui tamen cremato Sile mar moroso acetoque restincto abit in purpureum, quod nos experti sumus, &testantur Victruuius at que Plinius. optimum Sil quod atticum uocatur. precium in pondo librae. xxii. proximum Marmorosum quo tantum utuntur ad abiacos. quoniam marmor in eo resistit amaritudini calcis hoc subdimidio attici precio est. tertium genus est pressum: quod alii Scyricum uocant ex insula scyro. Iam quidem &ex Achaia, quo utuntur ad picturae umbras. cuius precium sextertii bini uel octoni. At quod uocatur Lucidum uenite Gallia precio Scyrici dupondiis detractis quo &attico utum tur ad lumina. effoditur. &ad uigesimum ab utbe lapidem in montibus: quod quidem crematum adulterium estpressi. Deprenditur amarirudine, &quoniam resolutum est in puluerem. at cetuleum non limus, sed lapis, &arena est. huius genera tria ueteribus fuerunt aegyptium, quod ad sinceta meracaque lomenta maxime probaretur. Scythicum ad dilutiora: &enim hoc dilui facile. Cumque teritur in quatuor colores mutatur, Candidiorem, nigriorem, crassiorem, tenuiorem. quaequam hoc ceruleo in commune Theophrastus non Scythico solum tribuit. tertium quod &praeferebatur scythico cyptium. adulteratur autem Aegyptium, ut idem Theophrastus ait quodam genere idque in gloria Regis Aegyptii ascribitur: qui primus tinxit.